Latin
577.9 to 577.12
Strabo, Strabo de situ orbis 577.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
In media fere laterum altitudine: ingens lapis extat: in quo cochlius est obliquus: usque ad se pulturam. Atque eae inter se proximae in eodem sunt plano. Viterius in maiore montis altitudine est tertia mul to primis duabus minor: maiore tamen impensa: structa. Nam ab ipsis fere fundamentis usque ad medium constat ex nigro lapide: ex quo mortaria faciunt. ab extremis Ethiopiae montibus delato: qui cum &du rus sit: &opatu difficilis reddidit opus sumptuosum. haec dicitur meretricis sepultura: ab amantibus effecta, eam mulierem Sappho carminum poetria: doricam uocat: &fratris sui Charaxi amicam: quum lesbium ui num negotiator naucratim comportaret. Alii eam Rhodopem nominant. Atque fabulam quandam narrant: quod ea dum lauaretur: aola alterum ex calceis: e manu ancillae correptum memphim deportarit. Et in sublime supra regis uerticem iura dantis elata calceum in illius gremium dimiserit: &quod ille calcei concinnitate &rei miraculo permotus per totam regionem misit ad eam iquirendam quae huiusmodi calceum ferret: &quod ea in urbe naucraticarum inuenta: atque adducta: ®is uxor fuerit. Post mortem uero hanc sepulturam habuerit sed unum ex miraculis a nobis in Pyramidibus uisum. haud quanquam praetereundum est. Acerui quidam ex tri tura lapidum: ante Pyramides iacent. In quibus lapilli &forma: &magnitudine lentis inueniuntr: quida ut hordei grana: quae semiexpoliata excurrunt. Dicunt reliquas ciborum qui operantibus superant in lapidem induratas: quod quidem satis uidetur uerisimile. Nam &apud nos collis quidam est oblongus: in campo situs: qui tosi calculis in