Latin
580.1 to 580.4
Strabo, Strabo de situ orbis 580.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
modum lentis plenus est: maritimi quoque &fluuiales calculi eandem fere ambiguitatem praestant: sed iiprper motum: o in aquam fit rationem aliquam habent. In illis uero consideratio dubia est: dictum est quod circa ealoca ubi la pides effodiuntur: ex quibus pyramidus factae sunt: mons quidam est nomine Troicus: satis petrosus &speluncae sub eo: &uicus iis &flumini proximis nomine Troia antiqua Troianorum habitatio eorum: qui captiui Me nelaum secuti sunt &ibi remansere. Post memphim est acanthus ciuitas in Lybia &osiridis: &acanthi thebaici lucus: ex qua gummi sit. Postea est athroditopolitana praefectura &ciuitas eodem nomine in ara bia: in qua Bos alba sacra alitur, postea heracleotica praefectura in insula magno iuxta quam ad dextra in Lybiam: ad arsinoiticam praefecturam fossa est: ut &duo ora habeat: cum pars quaedam insulae intercidat atque praefectura haec caeteras omnes: &aspectu &uirtute &aedificiis antecellit. Sola enim &oleis &perfe ctis &frutiferis arboribus consita est. Ac siquis bene excolat etiam oleum optimum gignit. Id.n. negligentes: &si multum odotr tamen mulum habent. Aegyptus teliquam oleo caret exceptis hortis: qui circa alexandriam sunt qui oleas quidem ferre possunt: oleum uero minine. At uiri non parum fert: frumentum quoque ligumina: &alia semina abundater. Habet etiam lacum admirabilem: muridos appellatam pelagi magnitudine: &mario colore: unde &littora uidere est maris littoribus persimilia: ut idem de hoc loco atque iis qui sunt circa ammonem existimari possit. Nam nec multum inter se distant: nec a paratonio &ut ex multis deprehendi con iecturis potest: templum illiud prius in littore stabat: atque haec loca prius a mare erant. Inferior uero aegyptus: &quae usque ad Sirboniticum lacum tendunt: penlagus obtinebat coniunctum fortasse cum mari rubrum quod heroum urbi &elanitico recessui proxinum est. Sed de his in prino geographiae uolumine pluribus dictum est. Nunc &illud paululum commonefaciemus naturae simul atque prouidentiae opus in unum conferentes.