Latin
580.5 to 580.7
Strabo, Strabo de situ orbis 580.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Naturae odem quia rerum omnium ad unum uergentium: quod uniuersi medium est: &quod circa id positum est: medium atque densissimum terra: quod non minus hoc habent aquam est: atque utrunque spericum: sed altera quidem solida: altera concamnua inter sese terram complectens: prouidentiae uero quia cum ea uariatrix quaedam sit: &plurimorum opum conditrix: in primis animalia creauit: quae longe caeteris praestarent: atque horum praestantissima deos: atque homines uorum gratia caetera sunt constituta: diis itaque taelum hominbus uenro temrram incolendam dedit: quae duo mumdi extrema sunt, Nam sperae extrema sunt: medium: ipsum: &id quod extimum est. Sed quoniam aquam ter ram circundat: hon non est aquatile animal: sed terrestrae &aerem: &cum multis lumen commune habet. Fecit enim multas in terra eminentias: ac recessus: ut in hiis tota aqua: uel maxiua eius pars contineretur: &ter ram sub se occultaret: in illis uero terra extaret: atque ab aqua detegeretur: nisi quantum hominum generi caeterisque animalibus: ac stirpibus necessarium uidebatur. Sed quoniam omnia continue mouentur: &transmutantur. Aliter. n. talia ac tanta recte administrari non possent, Existimandum est: nec terram semper ita permanere ut semper tanta sit ne quicquam sibi addatur aut adimatur: se nec aquam: nec eandem sedem semper ab ipsis obtineri: praesertim cum transmutatio eis cognata sit: &naturalis quinimmo terrae multum in aquam conuertitur: &aquae multum in terram transmutatur: &quemadmodum in terra hae differentiae inueniuntur: ut alia est fragilis: alia solida: &petrosa &ferrea: &sic deinceps eodem modo in humida essentia: nam alia est: salsa: alia dulcis: &poculenta: alia sa lubris: &medicam uim habet: alia perniciosa: &frigida &calida: quare minime mirandum est: siquas terrae partes: quae nunc habitantur: olim mare occupabant: &quae nunc pelagus sunt: prius habitantur: &quem admodum de fontibus: alios deficere contingit: alios relaxari.