Latin
580.12
Strabo, Strabo de situ orbis 580.12
Unproofread scanNot analysed yet
In hac praefectura mirum in mogum colitur crocodilus: &est sacer apud eos in lacu quodam seorsum nutritus: &sacerdoti bus mansuetus: &Suchus uocatur. Nutritur autem pane: carne &uino: quae a pegrinis afferuntur ad eiusmo di spectaculum uenientibus: hospes itaque uir: inter alios honoratissimus: qui nobis sacra commonstrabat ad lacum ueniens placentulam: &carnem assam. &quoddam mulsi uasculum &ex coema attulit: baeluam in ripa lacus inuenimus: ex sacerdotibus alii eius os apuerunt: alius bellaria imposuit: postea carnem deinde mulsum iniecit. Ille in lacum exilens in ulteriorem partem traiecit. Sed quum alius hospes aduenisset: &similiter primitias attulisset: cursu lacum circuneuntes itiditem inuento Crocodilo: obrulerunt.