Latin
580.8 to 580.11
Strabo, Strabo de situ orbis 580.8-11
Unproofread scanNot analysed yet
Item &flumina: &lacus: sic montes: &cam pos par est inuicem commutari: de quibus &si in superioribus dictum est: nunc tamen multa dicenda uidebantur Muridis itaque lacus in nili incrementis ad excipiendam inundationem satis est ita ut in sata: &habitationes non exundet: postea decrescente nilo: abundantem in eo aquam eidem fossae reddit: reliquam uero aquam ex utroque ore utilem habet: ad irrigationes: &ipse: &fossa atque haec quidem naturalia sunt. Vtrisque autem fossae hostiis claustra imposita sunt quibus architecti: &influentem &effluentem aquam conseruant. Post haec est laby rinthi fabrica: opus haud impar Pyramidibus &adiacens regis sepultura eius: qui labyrinthum construxit Locus autem in primo fossae ingressu ad. xxx. xiue stadia procedenti est planicies quaedam aedita quae uicum habet: &multorum regum regiam: quot prius praefecturae erat. Nam totidem aulae sunt: cum circuncolumniis inuicem continuae: quae omnes uno ordine: &uno pariete tanquam paruo quodam muro: praeiacentes aulas habent. Vice uero quae ad eas tendunt ex aduerso sunt ipsius mari: ante ingressus criptae quaedam multae ac lon ge: quae inter se uias flexuosas habent: ut nemo pegrinus ingredi aulam ullam possit: nec egredi sine duce &quod admirandum sit: cuiusque domus tabulata: ac etiam criptarum latitudies: ex lapides pluteis integris &magnitudine excellentibus confectae sunt: nulla usquam nec ligni: nec alius materiae admistione. Ac si quis in tabulatum ascendat: quod non admodum altum est. utpote unum uidere potest lapideum campum eiusmodi apidibus instratum. Hic iam in aulas egressus: uidebit deinceps eas. xx. &:vii, ordine positas: &ab inte gris columnis sustentatas, parietes quoque ipsos ex lapidibus non minoribus compositos. In fine huius aediritii quod plus stadio occupat: est sepultura quaedam Pyramis quadrata cuius quodliber latus qua driiugerum fere est: &altitudo par sepulti nomen est Imandes, dicunt tot aulas ibi factas esse: quot mos esset omnes praefecturas eo conuenire: atque epulum quoddam sacris uiris ac mulieribus fiebat: sacrificii gra tia deo reddendi &iuris dicendi: de rebus maximis: &quae praefectura in suam aulam procedebar praeterna uiganti haec acec. stadia est ciuitas Arsinoe: quae prius Crocodilorum ciuitas dicebatur.