Latin
581.5 to 581.8
Strabo, Strabo de situ orbis 581.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Est etiam fossa: quae ex magno flumine in hunc locum deducit. Circa fossam est aegyptiarum achantorum lucus Apollini sace Abydus olim ciuitas maxima uidetur fuisse: secunda post thebas: nunc in paruam habitationem redacta e &si (ut quidam uolunt) mennon ab aegyptiis Ismandes dicitur: etiam Labyrinthus mennonium erat: &eiusdem opus cuius Abydensia: &Thebana. Nam &ibi quaedam mennonia dicutur: secundum Abydum est prima Auasi ex tribus: quae sunt in lybia distans itinere dierum,vii, ubi habitatio est aquis &uino abundans &caeteri: rebus satis copiosa. Secunda est iuxta Muridis lacum Tertia est ammonis oraculo proxima. Atque hae optia habitationes sunt. Cum multa a nobis dammone dicta sunt hoc etiam addendum uidetur: quod antiqui &diuinationem &oracula plurimum uenerabantur. Nunc earum rerum maxima negligentia est. Nam Ronanis Sibyllae responsa satisfaciunt: &hetrusca diuinatio per auguria per exta: &louis signa. Quapper Ammonis oraculum quaesi ex to to deficit: prius in honore maximo habebatur: quod ii in primis declarant: qui Alexandri gesta conscripserunt: qui quanqua adulandi gra non pauca adiecerunt: Indicant tamen quae credenda sint: Callisthenes dicit: Alexandrum ambitione quaeda contendisse: ut ad id oraculum ascenderet: cum intelligeret perseum &Herculem prius eo ascendisse: atque ex paretonidigressum incumbente austro repulssum fuisse: quum uero per puluerem erraret: aduentu hymbris: &duorum coruorum quiiter commostrarunt seruatum esse. lam haec adulatorie dicuntur: similia sunt quae secuntur: quod solum regi sa cerdos permiserit: ut in templum ingrediretur cum stola consueta: &quod caeteri uestem mutarint &quod omnes extrinsecus oraculum audierit: praeter Alexandrum qui interius erat: &quod responsa non: ut apud Delphos: &branchidas uerbis darentur. Sed magna ex parte nutu &signis quemadmodum apud Homerum. Signa dedit. Anuit: &uultu pater illi clara sereno. Praesertim cum Antistes louem affingeret. Hoc profecto nihil aliud est: quam aparte dicere Alexandrum fuisse louis filium.