Latin
581.9 to 581.12
Strabo, Strabo de situ orbis 581.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
His Callisthenes alias quaesdam: tragoedias addit quod quum Apollo Brachidarum oraculum deseruisset: ex quo templum a Branchidis cum xerxe sentietibus spoliatu est: &quod quum fons defecisset tunc uero ortus fuerit &milesiorum legati memphim profecti: multa responsa rettulerut de futura apud Arbela uictoria de da rii morte: de rebus in lacedaemonia innouatis: &quod Alexander ex loue nasceretur quanquam de ea generis no bilitate: ferunt etiam ab erythrea athnaide prodictum fuisse qui erithreae antiquae Sibyllae similis fuit, atque haec sunt quae a scriptoribus traduntur. Abydei osirim colunt, in Osiridis templo non licet: nec cantori nec ribici ni nec spalte canere quemadmodum mos est aliis deis. Post Abydum est parua diospolis postea Tentyra ciuitas. Hic perper caeteros aegyptios supra modum crocodilus dedecoratur: &ex omnibus baeluis inmimicissimus habetur. Nam caeteri quanquam eius animalis maliciam norint: &humano generi pernitiosum existiment uenerantur tamen &ab eo abstinent. Tentyritae omnibus modis id peruestigant atque occidut. Sunt qui dicant quod quemadmodum Psylli apud cyrenaicam regionem naturalem quandam uim habent contra serpentes: sic &Tentyrice contra Crocodilos ut nihil ab eis patiantur: sed intrepide natent &aquam tranent: alio nemine audente. Cumque Crodili Romam alla ti essent: ut uiderentur Tentyrice eos sequebantur facta est illis piscima quaedam: &foramen in uno laterum ut ex aquam in apricum egredi possent. Tentyricae aderant: qui eos interdum rete educebant ad solem ut spectatoribus uiderentur,. interdum in aqui intrantes rurium eos in piscinem retrahebant. Colunt ant uenerem pone ueneris templum est Isidis phanum postea sunt ea quae typhonia uocantur: &fossa quae coptum defert communem &aegyptiorum &Ara