Latin
CXXIII
Strabo, Strabo de situ orbis 71-2
Unproofread scanNot analysed yet
Inuc florenti fidas generose iuuentae:
Artibus: atque auro Dandule fide tuo.
Quid faciam dicis non imo fune ligatus?
Incidas: quae non soluere uincla potes.
Et cruce suspensi: qua nos a morte redemit:
Arripe signa celer sanguine picta dei
Sanguine: quo possent orbae mitescere tygres
Sanguine: quem luxit sol: mare: terra: lapis.
Serta caput placidum: quoties urgentia cernes.
Transtixasque manus: &latus: atque pedes:
Pro dolor &corpus nimia uibice notatum:
Nil cupies: &nil quod uerearis erit,
Et quoties mitis flexa ceruice figurae
Deflebis speciem: gaudia mille feres,
Laeticiam dolor hic: luctum dant gaudia mundi
Me miserum iuuat hic: haec sine more necant.
Sit tibi qua gelidis caleat neptunus in undis
Sponsa uenusta: ferax: clara: diserta: proba,
Et sit Aristippi: porcique libido Neronis
Inferior flamma: delitiisque tuis
Sis demum Salomon: sis alter Sardanapalus:
Ore fouet: cauda: scorpius iste necat.
Nil nisi diuinum stabile est, res nostra fugaci
Ocyus amne fugam dissimulante fugit.
Ergo age pelle moras, iam satque superque moratu
Duque licet sacri sis comes orogregis.
O te foelicem: si sunt ductore sub isto
Militiae flentis sumere mite iugum.
Caelum cella dabit: pullos mutabit amictus
Candidior: niuea lactea lena niue,
Vtere luce breui: praesensque amplectere tempus:
Non erit hora sequens forsitam ista tibi.
Ah quod: qui pyliam sperant superare senectem
Corripit ad stygios mors inopina lacus.
Qui modo si possent tristi remearem palude:
Quam flerent facinus nocte dieque suu