Latin
CXXIII
Strabo, Strabo de situ orbis 71-3
Unproofread scanNot analysed yet
Namque ibi suppliciis semper pereundo peribunt
Nixque ignis requies: &niuis ignis erit,
Ignis &hic spetie nostro non distat ab igni
Lignorum quamuis nesciat esse uice
Sed tamen hic adeo nostro est crudelior igne
Vt noster possit dicier unda tepens.
Et ne forte animas angi ratione carere
Quisque putet: qua ui possit id esse: nota
Pauca tamen dica: nam non est dicere quaedam,
Credere quae mauultquam numerare fides
Cum lapis ascendit: cum findit ligna bipennis:
Viribus id cuius dextera tractat inest,
Hac uel Aristoteles coelum ratione moueri:
Vidit: si ratio tam uidet ulla procul.
Sic quoque corporeas labes animasque rebelles:
Sic inquam christi robore flamma petitur
Confessasque piat: quae sic meruere piari,
At scelere elatas qualibet arte premit.
lure quidem &merito: nam qui sine fine perennen Laederet: hunc fas est &sine fine premi