Latin
74.1 to 74.4
Strabo, Strabo de situ orbis 74.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Ad Paulum secundum Pont. maximum: Ioannis Andreae Aleriensis Episcopi epistola: In qua inuehitu in Georgium Trabezontium: quem Cenotimonem,i,nouum Timonem appellat. Eographiam multos scripsisse nouimus Pater Beatissime Paule. II. Venete Pon maxime: temporum nostrorum felicitas &gloria: cum eiusmodi sit doctrinae opus quod omnibus gratum: a pluribusque tractatum uix unquam tamen ad plenim: uel apprehensum uel explicatum esse censeatur: dum nunc caeli: nunc marium: nunc situum caeterorum ratione aliquid priorum scriptis adiici posse perspicitur: tanta consequente lectionis huius studiosos utilitate: ut indoctus nemo uideri sanius possit: qui uel exactam membratim: uel in summam collectam rationem reddere patriarum queat. Illum sane Reges maxio honore prosequuti sunt: illum ingentes sunt exercitus admirati: illum ductores legionum tanquam caelestem ducem sunt sequunti: illum miro amore omnes mortales sunt exosculati: quem regionum pitia callere didicerunt. Ob eam rem diuimo ingenio atque eruditione uiri Hipparchus: Eudoxus: Eratosthenes Hip pias: Sebosus Bion: Xenophon Lapsacenus: Beron: Timaeus: Dionysius. Et artis totius splendor: &constans artifex Ptolemaeus: &ante illum Plinius ac Mella: Augustique temporibus Strabo: aliique per plures: num quam satis laudati: prodiere. Absque id genus uiris nulla ab imperatoribus ac regibus unquam expenditio est susce pta, id christianitatis principes: ac ledis tuae Romanae ecclesiae sanctissimi antistites recte intelligentes: &ante omnes: Pontificum maximorum splendor ingens Nicolaus. v. praedecessor: haud dudum tuus pa ter sancte: miro studio aegerunt: ut Ptolemaeus: Straboque Cretensis: non minus historicus quam Geographus: atque philosophus: &homericae maiestatis illustris expositor: Romanis uocibus audi rentur, demandata rei mirae difficilis prouincia multi nominis uiris: lacobo angelo Florentino in mathematicis doctissimo ab Alexandro v. transferendi in latinum Ptolemaei: Strabonis uero a Ni colao itemi V. Guarrino Veronensi: &Gregorio Tifernati, Quorum ego in manibus sumptis exemplaribus ex Gregorii Archetypis Asiam atque Africam describi feci, Guarrini autem Europa perlecta quod in ea multa deerant fragmentis: ut puto Graecorum: illius exemplarium: amicorum ope: addi omnia ucuraui. In quo Theodoro meo gazae: atque Andronico lampo: item Birago Graece Latineque doctissimis uiris non exigua gratia est habenda.