Latin
74.5 to 74.8
Strabo, Strabo de situ orbis 74.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Equidem Strabonem scio: lectionis uarietate: copiaque: ac summa rerum plurimarum esse eruditione singularem: multoque in sua quam in nostra lingua magnificentiorem: in qua etiam si non est uerior: aliquanto tamen futurus est clarior: Latinis hominbus incredibiliter placiturum: de quo pro uiri merito: atque amplitudine: nihil dici nimium potest. Sed ab optimo homine Cretensi: ad ineptissimum rabulam: bonos omnes calumniantem pater sancte cum tua bona uenia uertenda est spistola. Illius enim maledicentia irritatus: tam diu tacui: quod locum in quo insigniter eum affigerem: omnibus spectandum: non quia tam diu mihi silendum foret: expectabam. Feret igitur Cretensis illustris: coinsulanum suum: per totu orbem ubicurissimum: qui sanctis laboribus meis: utilibusque communi studiosorum Reipmedius irruit importune: ut saeua in fruges calamitas: utque in armenta lues: Erinnys uerissime impro ba quietorum. Hunc quoniam amarulento quondam Timoni: mortales omnes odio insequenti: simillimus est: non alio quam Cenotimonis: idest noui Timonis nomine: cum honoris praefatione doctis omnibus iuste mihi ignoscentibus appellabo ita ut si inter ulcerosi illum tergi (ut dicitur) plagas tetigero: responsum sciat non dictum prius: nec deinceps usque adeo fiat praeceps in conuiciando: ne dicedo quod uelit: quod nolit cogatur audire. Ignoscam enim illi in praesentia pene omnia: quae si irritabit crabrones secundum hanc praegu stationem profundentur. Nam tanquam omnis docte casteque scribendi occupatus locus omnino foret: nec ulla su peresset materia sapientiae: in terram penitus ac cadauerosam totum sese conuiciandi demersit foeditatem ut nostra iustior fiat iracundia. Quae enim (pro pudor) intemperies: quae laruae: quae nisi extrema dementia hos impulit in Platonem? Quem quidem nos humanitatis uirturisque dulcedine ac laborum: quos maximos atque utilissimos in studiis pertulit: ad posterosque trammisit: non ullis contentionum partibus: ab huius pro uirili turpitudine uendicamus. Non ignari satis superque esse in Platonica defensione illum ab integerrimo &doctissimo: &philosopho &theologo scriptore defensum. Quando igitur cogor (quod minime expectabam) conuiciis respondere: quid mihi de his praestigiis uideat: ac epistola lectores intelligant.