Latin
75.6 to 75.9
Strabo, Strabo de situ orbis 75.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Cogistati tu quidem lepidum caput de Christi cicario caeterum omnis tua cogitatio: immo furiosa mentis agitatio: &scelerosa insania fuit: quo modo illum: quid illum dixi? quomodo cum illo: sanctum populum christianum: Turco per epistolas tuas: licet stultas tamen uenenosissimas simul traderes infideli. Audi Cenotimon audi: &si quis pudor est late ac publicam: si Christianus est uis publici facinoris: age poenitudinem: quis prae ter te insignem pontificium secretarium: Turcum impiissimum Christianorum sanguine rorantem. Imperato rem unquam appellauit uniuersi? Quis illi se christianitatem proditurum scripsit: Haec quidem a me tacerentur si essent oncculta. Hortatur delirus barbarum impiissimum: ut sese ad eum cum litteris &pecunia accersat: uias se illi aperturum: ac consilia quibus iugo infidelitatis Christianitatem subiiciat: quo populum a confusione ut dicit insanus: ac colluuione regentium in libertatem uendicet. Suum diuinum principem Christi uicarium ®es omnes: ac principes catholicos tali dedecore impetit: atque contaminat: quasi de omnibus malemeri tis. Hucusque non ego sed indignatio iustissima: &fidei zelus: &mentecapti huius sceleris horror me ad non tacenndum impulit. Iam me hominem esse episcopumque considerans ad humanitatem redeo atque mi serationem: Inops consilii homo: &multum multumque lugende: quae te nostra iniuria ad excors facinus inauditumque irritauit? Non te hominem aduenam: egentem ad nostros principes uenisse olim recordabare? non tum liberalitate pontificum grandem cogitabas te aliquando fecisse pecuniam, quorum principum nulla iniuria: sed sponte a te foenoribus obligatam: si omnem turpissime amisisti propter usurarum auidum ingenium tuum: debuisti ne propterea factus a mente alienus tam nefario te scelere obligare? pudet miseretque tum caeterorum tuorum tuique tum ueteris scholae: in qua loquentiam for sitan: certe nullam sapientiam didicisti: loquaxes factus absque omni modestia: &tui tantum te periculo conscelerasti. Modo etiam quis de te in mea epistola loquebatur?