Latin
75.10 to 75.13
Strabo, Strabo de situ orbis 75.10-13
Unproofread scanNot analysed yet
Tu te illum esse profiteri non erubuisti: qui sis conuiciatus in Platonem: prodiisti subscriptor magnifice solus tantae criminationis inuentor. Ego tamen tibi omni tempore nomen sacri fontis pie condonabo. Sed reuertor ad secretarium unde discesseram, siue igitur Deus est ipsa sapientia: siue uirtus: siue eis ipsum: siue maximum ipsum quo majus cogitari etiam queat nihil horum omnium si quicquam Plato sciuit scisse autem molta praeter te diffitetur nemo diuinitatis secretarius: citra omnem iniuriam reprehensionemque potest appel lari: quippe quo gentilium scriptorum nemo sapientior: castior &uerior legitur. Tamque secreta &secrete omnia scribit: ut decidentibus sibi etiam (ut in quadam epistola scribit) propriis tabellis: non possit tamen: nisi a diuinis hominibus lectus atque perlectus intelligi. Ecce iterum Cenotimon isur git: &in medium profetas profert. Item apostolos atque sanctae doctores ecclesite: &quicquid potest ueritatis Christianae: ut in coeno Platonem conuoluat. Aurita imago hominis: &eius quidem defor mis umbra: quis ita loquitur de Platone: ut de christiano? Scimus gentilem fuisse philosophum. Scimus illi multa defuisse homini necessaria baptizato: de fide certissimi &constantissimi doctrinam diligimus in Platone. Boetius pueris nostris in schola Platonem facit admirandum: nisi etiam Boetium pari errore: insaniaque condemnas. Diuus Augustinus mirabilem praedicat in ecclesia: quod maxime mirum potest uideri: cum totur ea tempestate florerent infideles: quocirca seipsum uir sanctissimus quodam loco digne est retractando interpretatus. Sed impetu detrahendi: in spurco ore nascentia uerba profundis Igitur cum sanctis Platonem ut antistitem quendam philosophiae admiramur: consciumque ex maxi ma parte naturae. Gratiam nobis xpas dominus beneficentissime attulit. Illi natura dux fuit: uirum bonum credo fuisse Platonem doctissimumque: ac summum quantum gentilis homo assequi ualuit: theologum: &a nostris inclytis theologis magna ex parte mirifice commendatum: &in quo quidem tui maxime dissimi lis est: summe fuisse uerecundum: ideo diuinitatis: idest summe uirtutis conscium atque secretarium. Expectas ut tibi Cenotimon respondeam: quod me ex gurgustio prodiisse oblatrasti? Hoc ego ingenue fateor me conem habuisse cum sanctis humilibus mansionem: pro qua cum uicinis meis non esset mihi futura cer tatio: immo ne gurgustium quidem ipsum unde prodirem ante Pauli. ii.