Latin
76.1 to 76.5
Strabo, Strabo de situ orbis 76.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Veneti pontificalum felicissimum habui: prius fui acciensis eps: ex qua ecclesia: post quadriennium potest quattuor cornuum ueruix unus expe ctari. Nunc modeste illius mei diuini principis beneficio collocatus sum in sancta &quieta Alariesi ecclesia: quia fui omnes laudando illi carus: non ut tu conuiciando rabiosus. Sed ego a te rex palatiorum peto: gurgustio ne cacerem quoque anteponis. Ego bonarum fui (ut ais) artium studiosus: tu mea sentem tia aliquanto magister excellens. Sed tua recentia opera neque doctrinam sapiunt: neque modestiam: &tamen uetera: non probo. Non te miserabilis pudet loqui de doctrina: qui doctrinarum arcem: ut gigantes caelum oppugnasti? quae est munimento adamante omni firmiore: plusquam centuplici muro cincta illa illustri defensione Platonis. Pictus es ibi pictus magister eius generis coloribus: atque pigmentis: quae omnis mundi aqua non possit abluere. Multa tibi &ego &caeteri condonamus quos immundo ore contaminas: aut potius ornas: quia delitorum (ut aiunt) conuitia: sapientum sunt praeconia didicisses miser ab illustri terrarum situs scriptore Strabone pudorem: qui tantum gloriae laudando promeruit. In eius ego te fron te spectandum iccirco constitui: ut patriae conis caritate te secreto alloquutum moneret: tandem aliquando resipiscere, Diceretque se orbem diligentissime lustrasse terrarum: neque usquam tibi simile monstrum inuenisse, Platonis laudatores omnes ubique repperisse: quippe te non feris modo: serpentibusque: sed anthropophagis etiam esse tetriorem. Illos humana carne uesci te mortuorum post duo prope annorum millia cadauera deuora re. Immo uero in ais omnium hominum sapientum uiuentes discepere: &nulla poenitus eorum laceratione satu rari. Tu solus restabas Cenotimon addendus nostro operi: ne quicquam esset omnino in terrarum orbe monstrosum: quod non in Strabone possemus inuenire. Caeterum indocti homines scio quam sint ad carpendum propensi. Si potes cum tuis combibonibus ac mandionibus philosophis intelligere: docebo uos equidem humanius in quo lacerandi rabidi quatis absque calumnia diuersari errores meos quaerite &corrigite: sed timetis scio me docere, Verum ignoscant omnes necessitati meae: &per te pater sancte ante alios uir cultissimus atque elegantissimus Pontremmulensis Nicodemus ad tuam scintatem Ducalis orator Mediolanensis ornatissimus.