Latin
78.10 to 78.11
Strabo, Strabo de situ orbis 78.10-11
Unproofread scanNot analysed yet
Dux igitur Philippus tanta rerum permutatione commotus: ut qui aliis antea bellum inferre longius soleret: nunc ad portas bellum seruere cerneret mentem dolore saucius: ex aegritudi ne morbum contraxit: &paucos intra dies mortem obiit. Vitaque con gemitu fugit indignata sub um bras Mox ubique populationes factae: Laudum &placentia sub Venetum uenit imperium. Et ut fama constans: &unam omnium lingua testatur: nisi liuor aemulorum: &foelicitatis comes semper inuidia: &hostis ua framenta ne tuis sapientissimis consilis senatus Venetus fidem adhiberet per insidias obstitisset: Mediolanum ipsum sub Venetorum iuga peruenisset: atque inde illi uniuersae terrae marique imperassent illud tua de continentia: integritate: innocentia occurit saeculis omnibus caelebrandum: Fabritiis: curiis: Aemiliis Catonibus sane conferendo: quod in tanta opum auri: &spoliorum facultate: atque licentia: cum tui locupletandi occasio: nihilo diuitior domum reuertisti.