Latin
79
Strabo, Strabo de situ orbis 79
Unproofread scanNot analysed yet
Quin pecuniae publicae parcus ac sobrius &ministrator maiorem in continenda quam in adipiscenda pecunia gloriam collocasti. Nihil enim tam angusti animi essequam amare diuitias: Nihil tam fortissimi quam illas ad liberalitatem munificentiamque conuertere constituisti: his ipsis de causis. Strabo e graecia in Italiam nuper aduentans tri umphaturus est tam illustrem nactus hospitem: praesertim quia certior factus est te orbe peragrato: maria. terras: portus: insulas: littora: montes: latus: flumina: de quibus dicturus est noscitare: &pro inde eas tibi gratias habiturum: ut quocunque iter &cursus aget nomen tuum disseminet: maxime cum tantum opus: quod Pontifex inchoarat mancum imperfectumque reliquerat. Magnanimus eques lacobus Antonius Marcellus: confectum &absolutum sua opera &cura reddidit. Vnde litterarii ordinis homines: &studiorum aclatinae eruditionis professores perpetuo libi etiam atque eti iam deiunxit officio. Vmmatim extra philosophiam non est ipsa de situ orbis tractatio quam utilis, Et qui au fictores attigerunt de Geographia: quod Homerus passim suo in carmine orbis descriptio Mine sit usus: cui &oceanus sit cognitus: &mare mediteraneum. Alios post Homerum au ctores fuisse de situ orbis scribentes: &locorum cognitio perutilis: &priuatim &publice ad peritiam &prudentia comparandam: &quae ad illa dicênre sint necessaria Auctorem ipsum non esse accusandum si de iis scribat: de quibus alii priores: cum posterius multa ad notitiam per uenerint: quae prioribus erant incognita. Contra Eratosthenem: de poetis mala sentientem: &laus magna poeticae praecipue de poesi Homeri quam uaria sit utilitas: quanta locorum notitia &uentorum. Contra falso uel incomposite sentientes: uel inter se discordes probationes &argumenta: quibus auctor uerisimiliter indicat: quam multis in partibus terra &mare inuicem permutatae atque transpositae sunt. Strabonis Gnosii Amasini scriptoris caeleberrimi de situ orbis libri. xviiae graeco Traducti Grego rio Typhernale: ac Guarino Veronense Interpretibus. I ad Philosophum alia pertineat ulla tractatio: &hanc quam hoc tempore de situ orbis delegimus: considerandam illi esse putanus.