Latin
80
Strabo, Strabo de situ orbis 80
Unproofread scanNot analysed yet
Quod aute nostra minime uilipenden da sit aestimatio per multa declaratur. Nam qui eam primi attingere consisi fuerant tales ex titere: Homerus: Anaximander: Milesius: Hecateus con ciuis eius: ut inquit Erato sthenes: Democritus: Eudoxus: Dicearchus: Ephorus. Aliique complures, Post hos etia Eratosthenes: Polybius: Posidonius uiri philosophi. Multa uero disciplia per qua ad hoc opus perueniri potest: nullius alterius est nisi eius qui diuina &humana ualeat intueri. Quorum scientiam philosophiam esse dicunt. Eodem modo uaria est utilitas quaedam ad res urbanas actionesque principum. Nonnulla ad caelestium terrestrium rerumque maritimarum scientiam: animalium: planta rum: fructuum: &aliorum quae penes uniuersos cernere fas est. Haec eumdem designat hominem: qui ar tes uitae ac beatitudinem cura &cogitatione complectitur. Ex iis autem quae dicta sunt: unum quodque assumentes magis adhuc considerenus. In primis quia &nos &maiores neteri recte sumus arbitrati. Ex quibus Hipparchus est qui Homerum huius peritiae primarium auctorem esse tradidit. Is non solum uniuersos Homeri priores: ac posteriores uirtute poetica suprauit: Sed etiam ipsa ferme rerum ciuilium: quae ad uitam spe laus ctant experientia. Ex qua non modo singulare ad res gerendas studium adhibuit: ut plurimas cognosceret: cognitasque posteris traderet: uerum etiam &singularum partium locos: &qui per cunctum orbem: terram uideli cet habitambilem: ac mare sunt. Non enim ad extremos usque ipsius terminos peruenisset menoria circumlustrans. Nec ipsam primum quidem ab oceano allutam (sicut est) demonstrasset: deinde plaeraque loca nominatim expressit. Nonnulla uero signis quibusdam occultius insinuauit. Africam &aethiopiam: &Sydonios &Erembos: quos arabes Trogloditas: hoc est cauernarum incolas iure dixeris: uerbis Troglodi eloquutus est. Qui uero adortus &occasus pertinerent obscurius significauit: qui alluantur oceano, tae ab hoc enim orientem solem &in hunc occidentem facit pariter &stellas, Inde recens radiis iam sol percusserat arua, Oceani lentas alti praefugerat undas. Incidit oceano lux fulgentissima solis: Nigrantem noctem &madidantia sydera ducens. Ex oceano uidelicet dicit. Eorum etiam qui occasum incolunt: mortalium felicitatem ostendit &aeris temperiem. Cum (ut uidetur) Hispaniae nauigationem intellexisset: quo &Hercules: &posterius Phoenices exercitum ductarunt: &late imperium tenuere, post quos &Romani. Hic enim &Fauonius spirat: hic &Elysium campum esse poeta decantat. In quem a deis mittendum esse Menelaum asserit. Elysium ad campum: summas telluris ad oras: Elysii Nummina te mittent: flauens ubi nunc Rhadamanthus, Victus ubi est facilis: non nix hibernaue multa Oceanus zephyri suaues exuscitat auras.