Latin
81.1 to 81.5
Strabo, Strabo de situ orbis 81.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Oceanumque deum genitorem Terminum enim cunctis assuetum obseruari dicit oceanum: nouissima uero ambitus circuncingit: &in fabricandis Achillis armis &clypeo: circa eius oras ponit oceanum. Eodem etiam pertinet diligens illa inquisitio: quod euntis &redeuntis oceani aestuaria nequaquam ignorauit. Vt modo campos in un det: modo nudet arescentes: quum refluum memorat oceanum. Terque die scandit refluens: ter surripit undas. Et enim si non ter sed bis accidit: ex accidente forsitam historia: aut aberrante descriptione Caeterum eiusmodi fuit institutio: &illud oceani lentas dicens undas: quandam inundationis habet expressio nem: quae accessum quidem lenem: non fluxum omnino uehementem habeat. Posidonius cum sco pulos interdum tectos: interdum nudatos dicat: &flumen appellet oceanum: eius fluxum &inunda tiones demonstrari suspicatur. Primum quidem recte: secundum uero nulla cum ratione dictum est Non enim ipsa inundationis accessio fluuiatili cursui comparanda est: longe magis nequaquam talis est ipsa regressio. Quod Crates ait: quippiam uerisimilius docet. Altifluum enim ac refluum. Eodemque modo totum oceanum flumen appellat. Flumen etiam partem aliquam dicit oceani &fluminis flu xum non quidem totius sed partis: quum hunc inquit in modum Oceani fluxum fluuii cum cymba reliquit Atque uagi late maris aduentauerat undam non uniuersum: sed fluminis fluxum in oceano dixit partem oceani existentem: quam refusionem quandam: sinumque ab hyemali tropico in australem polum procedentem: Crates dixit hunc sane re linquens aliquis: in Oceano adhuc esse posset. At uero totum relinquens ut in toto adhuc sit: fieri mi nime potest. Sic autem inquit HoDeseruit fluuii cursum: maris iuit ad undam. Quod certe aliud: quam Oceanus non erat. Itaque si aliter accipias: efficitur ut oceanum egressus in Ocea num ueniat. Verum haec longioris indigerent immorationis, quod autem habitabilis terra sitinsula: pri mum a sensu atque experientia capiendum est. Nam quocunque accedere mortalibus ad terrae nouissi ma possibile factum est: mare obuenit: quod Oceanum appessamus: ubi uero sensu percipere non ob tigit: ratio ipsa demonstrat. Latus namque ab oriente: quod ad Indos pertinet: &ab occasu quod ad Hi spanos: &Mauritanos: ut plurimum ab australi parte: ac boreali nauigationibus ambitur.