Latin
81.6 to 81.9
Strabo, Strabo de situ orbis 81.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquum ad hanc usque tempestatem: nobis eam ob rationem innauigabile: quia qui circumnauigent: &iter se obuiam commisceantur nulli admodum sunt. Non multum est siquis ex mutuis eorum distantiis componat: ad quos permeare nobis licet. Nec uero pelagus Athlanticum bimare esse putandum est quod prominentibus anguste distinguitur frontibus: sic enim isthmos uocant: quibus nauigationis ambitus prohibeatur. Sed in unum potius continuatum confluit. Nam qui nauigiis circumire conati sunt: cum inde reuertissent: haud ullam sibi terram continentem occurrisse phibent qua ulteriorem impediente nauigationem: sese reiectos fuisse dicerent, Verum per ambiguitatem indigentiam: &solitudinem: cum nihilo minus mare cursum hberet: ac transitum: perque oceano accidentes casus undarum. siaccessus atque recessus amplius confessum est. Idem igitur permutationum ubique modus existit: incrementorum inquam &dimi nutionum: uel non multum uarians. Perinde ac uno ex mari causa una: &motus unus edatur. Hip parcho fides habenda non est: qui huic opinioni contradicit: ut Oceano similia prorsus non accidant neque si detur concedatur istud: sequatur illud: ut Athlanticum pelagus uniuersum circuncirca confluens sit: ad hoc ne similia accidant. Seleuco Babylonio teste utitur. Nos autem maiorem de Oceano ex inundationibus rationem Possidonio &Athenodoro reponimus: qui factas isce de rebus dispu tationes abunde peruicere. Impraesentiarum autem tantum dicimus: quod ad accidentium similitu dinem sic existimare satius sit: quod caelestia melius exhalationis hinc teneantur: si amplius circumfu sus humor existat. Sicut autem extrema: &terrarum ambitum poeta nouit: &aperte disserit: sic &mare internum. Hoc autem a Columnis incipiens Africa continet: &Aegyptus &Phoenice. Deinde ipsam ambiens Cyprum. Inde Solymi, Lycii. Cares. Post hos uero inter Mycalen: &Troadis littus: &adiacentes insulae. Quarum mentionem facit omnium. Inde earum quae circa Propontidem. Tum euxini usque in Coichorum agrum: &lasonis expeditionis: Et item Bosphorum Cimmerium agnouit. Cum &Cimmerios sciuerit: non utique Cimmeriorum cognitum habens nomen: ipsos igno rauit qui eius aetate: uel paulo ante illum: totam e Bosphoro ad Ioniam usque terram discursarunt. Eorum igitur agri clima insinuans attingit. Quod tenebrosum est: &sic memorat. Aere ac nebula cooperti sunt.