Latin
82.1 to 82.5
Strabo, Strabo de situ orbis 82.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
Nam qui terrae descriptionem te uera exponit: si multa particulatim omittit: uenia concedenda ei est. Sice historiam: doctrinamque disserendis fabulamenta nonnulla implicentur. Absint autem querelae &incusantio Haud enim illud Eratosthenis uerum est. Poetas omnis non docendi: sed oblectandi gratia coniecturis agere. Contra uero sapientissimi quide poeticis quicquam aeloquuti sunt: primam quandam philosophiam poeri cam esse asserunt. Sed aduersus Eratosthenem longiore sermone denuo disserendum erit. In quo &de poeta rursus habebitur oratio. Nunc quae de partibus descriptionis terrarum Homerus orsus est dice re memorata sufficient. Manifestum est: eos qui illum sequuti sunt: eximia dignitate uiros: &philo sophiae intimae deditos extitisse. Ex quibus post Homerum duos tradit Eratosthenes: Anaximandrum Thaletis familiarem &conciuem: &Hecateum milesium. Illum quidem prius de situ orbis descri ptam edidisse tabulam. Hecateum uero codicem reliquisse. Sic enim ex alia eius scriptura ab eo scriptum fuisse traditur, Verumenimuero: quod ad haec multiplici opus disciplina sit: frequentes auctores. Bene &Hipparchus in iis quae ad Eratosthenem scribit edocet: quod unicuique tum priuato: tum doctrinarum cu pido: cum terraenae descriptionis notitia pertineat eam capessere sit impossibile absque rerum caelesti um &Eclipticarum obseruationum discretione. Sicut Alexandria Aegypti deprehendi nequit: utrum magis quam Babylonia in septentrionem: quam in austrum sit exposita: nec quanta sit earum distantiam sine climatum consideratione. Simili modo urbes ad orientem &ad occasum magis minusue accedentes: nullus diligenter sane dignosceret: nisi per Eclipticas solis &lunae comparationes ubi &haec dicit Quicunque iocorum proprietates edisserere nituntur proprie rem attingunt quum celestium terrae striumque mensurarum figuras &magnitudines: &interualla: &climata: &calores: &frigora &sim pliciter aeris naturam manifestant. Quando quidem &qui domicilium apparat aedificator: &qui oppidum construit architectus: haec ipsa prouideat: nedum qui uniuersum terrarum situm homo animo uersat. Huic enim longe magis attineat, Nan exiguis in locis siue ad septentriones: siue ad anstrum uer gant non multa habetur permutatio. In toto autem orbis ambitu: quod ad septentriones usque ad extre ma est: uel ad Scythiam: uel ad Galliam pertinet. Quae uero ad austrum: usque ad Aethyopum ultima: hoc autem differentiam habet plurimam: pari etiam modo ad Indos &ad Hispannos habitatio: e quibus illos ad orientem maxime: hos autem ad occasum inclinari scimus omnes: Sic &antipodas inter se quodammodo esse nescii non sumus.