Latin
82.6 to 82.9
Strabo, Strabo de situ orbis 82.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Tale autem hoc totum ex solis: reliquorumque syderum motu ortum habens: &adhuc agitationis ad medium: uel caelum suspiciendi necessitate habet: &ad ea quae in celo unicuique nostrum appareant. In his autem ingentes habitationum uarietates cernutur. Quis igitur locorum differentias exponens bene ac sufficienter edoceat: nullam aut ne tantillam quidem illis curam adhibens? Et enim si uniuersa pro huiusmodi materia diligenter rimari nequeam: cum ea magis ac magis ciuilis existat: tantum saltem prosequi: quantum ciuile pertinere queat homini iure con ueniret utique. Qui enim in sublime sic cogitationem extollit nequaquam a tota absens est terra. Ridiculum namque uidetur: siquis orbem terrarum explanare dilucide cupiens caeli res attingere: &eas ad doctri nam usurpare audeat: terram autem totam cuius quod habitatur una pars est: nec quanta: nec qualis sit: nec in quo totius mondi loco sita sit: exponere curet. Neque si una tantumodo parte quo ad nos: seu pluribus habitetur: &quanta pari modo quam multa illius inculta est portio: qualisque: &quamobrem. Haec igitur Geographiae species cuidam rerum sublimium: &geometricae tractationi uidetur esse coniuncta: quam sic terraena cum caelestibus in unum coniungit: ut propinqua maxime existentia. Sed non longinquitate tantum distent: quantum a tellure caelum absit. Eia tantae discendorum multitudini terraenam apponam disciplinam sicut animantium: plantarum: &caeterorum quicquid utile &inurile terra gignit &mare. Nam planius atque eui dentius fieri posse quod dixerim arbitror: quod qusquis talem perceperit notitiam: ei non mediocris afferetur utilitas. Id cum ex uetusta memoria: tum ex oratione ac ratione manifestatur. Poetae igitur heroas illos singulari praeditos sapientia fuisse declarant: qui ad multa peregrinantes loca longis uagabantur erroribus? In amplissimo enim ponunt: multorum mortalium urbes uidisse: &prudentiam agnouisse. Nestor ipse glo riatur quoniam inter Lapithas uersatus fuerit. Aduentans longinqua ex tellure: uocatus uenerat ipse &enim uocitantibus illis. Itidem &Menelaus.