Latin
85.1 to 85.4
Strabo, Strabo de situ orbis 85.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Magnarum uero magna: Maximarum autem uniuersa: quam habitabi lem uocamus: aut orbem: ut amplissimarum quidem actionum hic ipse sit locus. Excellentissimos autem impe ratores illos extitisse constat: quiterrae ac maris imperium adepti: nationes ac ciuitates sub unam potentiam: gubernationemque ciuilem congere ualuerunt. Haud igitur dubitandum est terrae descriptionis notitiam; quam Geophraphiam dicimus omnes ad imperatorias actiones adducere in terra continenti cuncta dige rentem: atque maritimis: &quae intra orbem: &quae esterius existunt. Praetereaque iis utilem eius dispositio nem: quorum interest nosse: hoc sese habere modo uel aliter, cognitione posse aut non posse deprehendi. Singula enim ii melius partractarent: qui quanta sit regio: quonammodo iaceat cognouissent: quasque caeli dif ferentias: &quas in se ipsa contineat: cum aliis alii in partibus ualeant: &alia de causa: atque primonrdio res antegerendas aggrediantur: &imperii magnitudinem extendant: nec ratione pari: aut illis cuncta pernoscere licet, aut ipsis eta terram pingentibus. Caeterum multo magis aut minus in ambobus hisce conspicitur, Vix enim cuiquam aequali modo cuncta manifesta esse contingerent: &si orbis uniuersus unum sub imperium: statumque: ciuilem subducatur. Sed ne hoc quidem pacto eueniret: quin propinquiora notiora fierent. Haec tamen pluribus exprimere conueniret: ut nota essent. Ista uero prope usum ac necessitatem magis sunt. Itaque minime mirandum esset si alius loci descriptor Indis attineat: alius Aethiopibus: alius Graecis: alius Romanis. Nam quod attineat Indiae descriptori sic Boeticae partis aeloqui: Sicut Homerus inquit Quique colunt Hyriam lapidosamque Aulida: Choenonque Ac scolon. Nobis autem conuenit: quae uero apud Indos sunt: quaeueapud singulos: non etiam utique conuenit. Haud enim usus adducitur &utilitas. Nam maxime talis experientia mensura efficitur: hoc &in pusillis manifestum est: quemadmodum in uenationibus. Et enim qui syluam qualis &quanta sit noscitat: melius uenationes instruit. Et in loco bene castra locaret. Insidias poneret: &iter faceret is qui locos intelligit. Id autem &in magnis longe di lucidius est: quanto maiora sunt peritiae praemia: &imperitia defectus. Agamenonis exercitus cum Mysiam. uelut agrum Troianum populatus esset: magna cum ingnominia retro cursum egit.