Latin
85.5 to 85.8
Strabo, Strabo de situ orbis 85.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Persae autem &afri traiectus aquarum quosdam &freta: uelut nauigationis angustias esse suspicati parum afuit: quin magna incurrerent pericula. Ignorantiaeque suae reliquerunt trophea: Illi quidem Salganei monumentum penes Chalcidis Euripum: quem Persae ideo iugularunt tanquam ex Malea ad Euripum suae classis cursum improbe dixerisset: hi uero Pelori sepulchrum quuem &ipsi similem ob causam necauere. Naufragiis etiam a Terxis exercitu Graecia referta est. Bolicorum &lonicorum Colonia quam plura huius generis errata praebuit: &res itidem prospere gestas: ubi per locorum peritiam illustria complura gessisse facinora contigit. Sicut Ephialtes ad angustias Thermopylarum leonidae commilitones Persarum manibus tradidisse fertur: &Barbaros intra Termopylas accepisse: cum hostibus per montana semi tam ostendisset. Omittens uero antiquitatis exempla: Romanum hoc tempore aduersus Parthos exer citum: idoneum satis harum rerum documentum esse arbitror. Simili modo &expeditionem in Ger manos: atque Gallos: cum intra paludes: &difficiles accessu syluas: &loca deserta: Barbaries illa bellige rasset, &quae erant propinqua: longinqua: locorum ignorantia faceret: uiasque occultaret &commea tuum: &caeterarum rerum opiam. Et hoc quidem quod amplius est: ut diximus: ad Imperarorum uitas usumque conducit. Insuper maior moralis &ciuilis philosophiae portio: circa principum uitas uersatur. Cuius rei signum est: quod rerum urbanarum differentias a principibus discernimus, Alium quidem Mo narchiae principatum ponentes: quem regium uocamus. Alium optimatium potentatum: idest Aristocratiam. Tertium regimen populare: idest Democratiam. Tot ciuilium rerum moderam ina censemus esse. iisdem uocabulis nominantes: ut ab illis faciendae speciei principium habentia. Alia enim lex est regis iussio. Alia uero optimatium. &alia denique popularis. Rei uero ciuilis forma &figura lex est. Quamobrem iustum nonnulli asseruere: potentioris esse commoditatem. Quod si ciuilis phi losophia ut plurimum circa principes uersatur. Est autem Geographia circa principales usus: ac necessi tates: &ipsa quampiam ad hoc praerogatiuam haberet. Et ista quidem praerogariua ad actiones esta habet autem contemplationem profecto non uilem ipsa tractatio. Aliquam quidem arte: disciplinas natura: captabilem. Alteram uero in historia fabulisque positam: nihil ad actiones existentem. Veluti siquis Vlyssis: aut Menelai: aut lasonis errores enarrauerit: ad prudentiam nullum sane conferre uideatur adiumentum. Quod agens ipse perquirit. nisi eorum: quae facta sunt: necessariorum utilia promisceantur exempla. Institutionem attame haud illiberale secernit ei: qui ad locos apperlicet: fabulosa figmenta praebentes, &nqui actionibus: gloriae aut uoluptatis came intendunt: hoc perquirunt.