Latin
86.1 to 86.4
Strabo, Strabo de situ orbis 86.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Sensus enim te stimonio esse protest conceptioque communis. Nauigantibus autem manifeste incuruatio maris inter currit: ut longe lucentibus quae pariter elongantur: iis uisum applicare non possis. Amplius autem supra ui sum eleuata apparuerunt: nonnihil ab eo magis distantia. Similiter &ipse altius eleuatus: ea quae pri us occulta fuerant aspicit: quod &poeta declarat. Nam illuditale est: Fluctibus elatus uisu prospexit acu to. Ad nauigantibus etiam semper magis: ac magis partes terrarum enudantur: &quae ab initio humilia uide dantur: magis extolluntur. Ipsa etiam caelestium conuersio: cum alioquin manifesta sit: ex ipsis quoque gnomonicis patet. Ex iis enim cogitatio statim intendit. Nam si radicata in infinitum terra esset: non utique talis cir cuncursio contingeret. Et quae ad climata partinent: per habitationes demonstrantur. Nunc uero in prum ptu non nulla captanda sunt. Et haec quidem quaecumque ciuili: &exercituum ductori conducunt. Nec enim si caeli partes: &terrae situm ignorare oportet: ut cum aliqua multis apparere in caelo solita: pro locis per mutata fuerint: perturbatione teneatur: &talia loquatur. Me latet o socii tenebrae locus: aut ubi eous. Aut ubi sol terras subeat: dans lumina mundo. Aut ubi conscendat. Nec adeo accurate rimari: ut omnimodis passim coniunctim ortus: coniunctim &occasus: coniunctim &medios caeli meatus &polorum eleuationes agnoscat: &quae ad uerticem signa sint: &quaecunque huiusmodi secundum Horizonus transmutationes pariter &septentrionis uarientates. Haec uniuersa nota habere: quae partim aspectu partim natura pateant. Verum aliqua nec omnino curanda: nisi philosophiae contemplationis gratia. Quibusdamque fides adhibenda: licet propter quid intueri non possint. Hoc enim est solius philosophantis officium. Ciuili autem homini tale non inpertitur ocium. Aut non omni tempore. Eum tamen qui in hac descriptione uersatur: neque adeo simplicen rudemue: neque adeo inertem esse uelim: ut neque sphaeram intueatur: neque illius circulos: quosdam pa rallelos &intenr se mutuo distantes. Aliquos ex ipsis rectos: aliquos obliquos: neque tropicerum: neque aequi noctialium: nec signiferi situm: per quem solis cursus uertitur. Docetque climatum &uentorum uarierates Haec enim &quae ad Horizontas attinent: &ad arcticos &reliqua: quaecunque in prima disciplinarum introductione traduntur. Siquis aliter intelligit: quonam modo ea: quae hic dicuntur ussequitur?