Latin
86.5 to 86.8
Strabo, Strabo de situ orbis 86.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Qui neque rectam lineam: neque curuam: neque circulum nouerit: neque sphaeralem superficiem: nec planam nec in caelo septem maioris Vriae stellas: nec aliqua talio omnino praedoctus: is uel huius minime tra ctationis indigeat: uel nequaquam hoc in tempore. In illis autem prius obseruatus sit: sint quibus huic terrae descriptioni familiaris esse non poterit. Simpliciter hoc uolumen publicum: ciuile: ac passim uti le putamus: sicut &historiae descriptionem. Illum enim ciuilem hominem dicimus: non quidem prorsus indoctum: sed qui circularis disciplinae ac homini libero: ac studioso consuetae partem atti git. Nec enim laudare nec uituperare: nec res gestas memoratu dignas diiudicare posset is: cui uirtu tis: ac prudentiae: earumque rationum cura nulla extitit. Eodem modo qui circa portus: &nauigan di ambitus negocium suscepere: imperfectam facere considerationem nisi &doctrinarum mathemati carum: &caelestium partes adiecerint: quas applicare conuenit. Itaque cum historiarum commentaria confecerimus: ad moralem &ciuilem philosophiam (ut arbitramur) non iutilia &hanc addere compilatio nem decreuimus. Haec enim eiusdem generis est &ad eosdem uiros attinet: maximeque in fastigio collocatos: &hic itidem &illic. Quae enim ad clarissimos in uita homines inscribuntur: memoriae commendationem assequuntur. Quae autem exigua &ignobilia sunt: relicta iacent: hinc etiam pusilla: obscura &claritatis expertia omittentur. In his autem immorabimur in quibus negocium ipsum commemq rationis iucunditatem affert: cum &magnitudine excelluerit &gloria. Qualiter in statuis contingit arduis: in quibus non efficta particulatim diligenter inquirimus: sed operi magis intendimus uni uerso: quam singulis partibus: quam bene sint expressae. Sic &in his faciendum est iudicium. Haec si quidem &quaedam statuae fabricatio est: quae magna quonam modo &in toto se habeant aeloquitur. Nisi negocio sum hominem &sciendi cupidum: quippiam ex illis mouere ualeat: quod propositum opus sapientiae indagatorem: &studiosum deceat hominem. haec ita dicta sint.