Latin
86.9 to 86.10
Strabo, Strabo de situ orbis 86.9-10
Unproofread scanNot analysed yet
si uero ante nos compluribus aeloquutis &ipsi eisdem de rebus dicere aggrediamur: absint querelae: cum non omnia eundem in modum dis seramus. Caeteros enim quicquid aliud recte effecerint: aliam non paruam operis partem omisisse pu tamus: ad quos quum paululum addere possimus: non inepta sane conatus nostri uidebitur occa sio. Nam &Romanorum &Parthorum potentia magnam huius experientiae portionem hominibus aetatis nostrae praestitit. sicut &posteritati illa Alexandri magni expeditio (ut ait Eratosthenes) Alexander enim magnam Asiae partem nobis aperuit: &boreae incolas omnis Europae: usque ad Istri ripas. Romani uero quae ad occasum uergunt: Europae singula usque ad flumen Albin: qui duo in spatia Germaniam diuidit: quaeque trans Istrum usque ad amnem tyram.