Latin
88.1 to 88.4
Strabo, Strabo de situ orbis 88.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
tea maioribus nostris minus noti fuissent. Ita ut quicquid amplius: quam superiori aetate notuerat me moriae mandaremus: hoc maxime uidere licet ex iis uoluminibus: quae ad ueteres scripta relique re, li quidem quam Prisci minus aberrauere praecipue post Eratosthenem. Et ille ipse qui quo maiore fuerant eruditione praediti: eo difficilius a posterioribus increpari potuerunt: siquid dicendo peccauere. Quod si eis quos caeteris in rebus maxime sequimur necessario contradicendum erit: concedenda nobis uenia fuerit Haud enim omnibus contradicere institui. At ii omittendi: quos ut sectemur arbitramur indignos. De il lis faciendum est iudicium: quos maxima ex parte rectissime scripsisse nouimus. Quando quidem non in omnis sapientiae studio certare dignum est: Sed aduersus Eratosthenem: Posidonium: Hypparchum: Polybium: &alios huius generis honestum est. Consideremus in primis Eratosthenem: &simul aduersus illum Hypparchi descriptionem adiicientes. Non adeo discurri facilis est Eratosthenes: ut non Athenas illum uidisse dicatur. Quod polemo demonstrare nititur. Nec ipsi tantum fidei habendum est: ut plaerisque acceptus est: licet (ut ipse inquit) inter bonos uiros plurimosque uersatus esset. Hac enim aetate inquitur: sicut alias unquam unum intra septum unamque urbem florentes extitere philosophi Aristonis aequales &Arcesilae. Hoc ue ro minime satis esse arbitror. Sed quod eos bene iudicet quibus accedendum est. Is autem Arcesilan &Aristo nem omnium qui eius aetate floruerunt principatum uindicasse ponit. Cui &Apelles multus est: &Bion: quem philosophiam quandam primum complexum esse ait. Attamen saepenumero quandam ad hoc ipsum dixisse: qualem ipsam expartula lacerna Bion. In hisce namque sententiis sufficientem debilitatem ingenii eius satis ostendit qui Zenoni Citiaeo notus Athenis est factus. Eorum uero qui ei successerint meminit neminem. Illi autem aduersantes complures: quorumque successio nulla seruatur: Ipsos ea tempestate floruisse dicit. Manifestatque is etiam: quem de bonis aedidit tractatus: &declamationes. Et siqua alia talia huius doctriuam: quod inter philosophari uolentem: &hanc professionem formidantem medius tergiuersatus est: ad ostentationem quandam usque duntaxat progressus: seu transgressionem hanc ab Circulariis aliis adeptus: ad institutionem: aut ad disciplinam. In caeteris item quodammodo talis est. Ad missa faciamus illa. Impresentiarum enitendum est pro uiribus: ut ter rae descriptionem emendemus. Ac primum quod a nobis nuper suppositum est.