Latin
88.5 to 88.6
Strabo, Strabo de situ orbis 88.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Poetam inquit: non quidem docendi: cae terum delectandi gratia: omnia coniecturis asseque Antiqui uero contra: qui poeticam primam philosophiam quandam esse phibent: quae ab ineunte nos aetate ad uiuendi rationes adducit: quae mores: quae affectiones edoceat quae res gerendas cum iucunditate praecipiat. Posteriores uero solum poetam ipsum sapientem esse asseruerunt, Quamobre Graecorum ciuitates ab ipso primordio eorum liberos in poetica erudierunt: non nudae utique uo luptatis: sed castae moderationis gratia. A quam quidem ipsi musici cantus: &lyrae &Tybiarum modos edocontes hanc sibi uirtutem uendicant: Seque morum magistros: &emendatores esse profitentur. Haec ipsa non modo a Pythagoricis audire licet. Verum etiam Aristoxenus huius est sententiae. Et Homerus Cantores castigatores appellauit: sicuti Clytemnestrae custodem illum.