Latin
89.1 to 89.4
Strabo, Strabo de situ orbis 89.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ter inducat: nugatorem quempiam &histrionem esse putet: qui auditorem magnificis tantum miraculis affi cere: &assentationibus demulcere ualeat: cum nihil afferre queat adiumenti? Num poetae uirtutem aliam dixerimus: quam quae uerbis ad imitandam uiuendi rationem excitaret? Quonam uero modo is imitaretur: qu uiuendi rationis imperitus &insipiens foret? Non enim sicuti uel fabrorum: uel aedificatorum: ita &pot tarum uirtutem esse memoramus. Sed hanc quidem nihil boni: nihil honesti continere. Ipsa uero poetae uir tus &hominis bono coniencta est. Nec uero poetam bonum esse posse: nisi prius uir bonus existat. Qui au tem Oratoriam dicendi uim poetis eripit: nobis non modo eam minime concedere: sed &nobis nos haud quaquam indulgere uidetur. Nam quid aeque oratorium est: atque aeloquutio? Quid porro tam poeticum? Quis Homero praestantior ad aeloquendum? Mediusfidius. Verum alia est proetica aeloquuntio: &utique priuatim: ac prope dicendo: atque in ipsa quidem poetica Tragica continetur: &Comica: &in oratione soluta historia iudicialisque disceptatio. Nunquid non genus est oratio: cuius species sunt metrica: atque soluta? uel oratio quidem generalis est. Verum Rhetorica oratio generalis non est: &aeloquutio: &orationis uirtus (ut aute sic dixeri) sermo pedester apparatus ipsius poeticae imitatio est. Primum ante omnia apparatio ipsa poetica processit in medium: &approbata complacuit: dehinc illam imitati cum metium soluissent: reliquis poeticae seruatis partibus rem scriptis commendarunt: Cadmus uidelicet &pherecydes: &Hecateus. Qui deinde post illos fuere: cum semper aliquid ex talibus adimerent ad eum qui nunc usurpatur mo dum ueluti ab ipso fastigio: ad inferiora reduxere: quemadmodum siquis Comoediam ab ipsa Tragoedia consi stentiam suscepisse diceret. Et ab illius antiloquentia ad hoc humile sermonis genus declinatam. Accidit ad idem argumentum: quod pro aeloqui: canere olim posuere maiores. Quoniam aeloquutionis orna tus: apparatusque Rhetoricae fons &origo fuit ipsa poetica. Ipsa enim ad demonstrationes usa est. canti bus hac enim etant Oda: sermo scilicet modulatus.