Latin
89.5 to 89.8
Strabo, Strabo de situ orbis 89.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Vnde &Rhapsodiam &Tragoediam: &Commoediam, ue teres dictitarunt. Quocirca cum priscis temporibus aeloqui dicerent de aeloquutione poetica: hoc autem dicerent cum modulatione. Idem erat apud eos canere quod aeloqui. Cum autem alterum &in oratione so luta usurparent: ad alterum quoque transgressa est abusio. Cum uero pedestris: idest absque metro dicatur oratio: id manifesta: ut si ab excelsiore loco &uehiculo sane decurrat in planum. Caeterum non mo do propinqua: &graecanica) ut inquit Eratosthenes) sed etiam longius remota: &quidem accurate comme morat Homerus: magisque quam posteriores fabulameta enarat. Nec in monstrorum rationem omnia: sed interdum ad doctrinam occulte atque per allegorias pergit uel praeperat: uel populariter inducit: &alias: &item in Vlyssis errore: de quo &ipsse Eratosthenes omultum aberrat: &eius expositores &poetam ipsum garrulos esse manifestans. De quibus dignum est pluribus dicere. Primum quidem quod non modo poetae: sed etiam ciuitates longe prius fabulas delegerunt. Necnon ipsi legum latores publice utilitatis gratia cum rationantis animantis intuerentur ingenium: homo enim cognitionis auiditate ducitur. huius au tem uia prima fabularum studium est: hinc pueri audire incipiunt: &ad communicanda studia ul tro proficiunt, Causa est quia nouum quoddam est studium fabulatio: quae non res consistentes: sed alia quaedam exponit. Dulcis quidem est nouitas: &id quidem quod nemini prius est cognitum. Hoc autem ipsum est: quod oblectationis auiditatem ingenerat. Cum autem admiratio adsit &monstra: intenditur oblectatio: quae discendi illecebra est. Ab ipso igitur primordio: hoc pacto inescandi sunt. Aetate uero prouectiore ad rerum disciplinam perducendi corroborata iam cogitatione: cum adulationis amplius nequaquam indigeant Omnes idiotae: &doctrinarum expartes quodam modo pueri ap pellandi sunt: &pariter fabularum auidi. Similiter &qui mediocriter instructi sunt. Isti autem haud multum ratione ualent. Adde etiam usque ab infantia consuetudinem. Quando autem quae monstrosa sunt: &amoenitatem &terrorem afferunt utriusque generis: &pueris: &in aetate productioribus necessitate adhibenda sunt. Pueris nanque iucundas efferimus fabulas: ut promoueantur. Terrisicas uero ut amoueantur: Lamia fabula est: &Gorgon &Incubus: &larua Plaerique eorum qui urbes inhabitant fabularum iucunditate promouentur: quom poetas uirorum probitates fabulis inuolutas enartantes audiunt. Qualia sunt Herculis: &Thesei certamina.