Latin
92.1 to 92.4
Strabo, Strabo de situ orbis 92.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
nes: &thyrsorum hastas: arma deorum: fabulae: &uniuersa priscorum theologa prae se fert. Haec ab illis accepta fuere: qui rerum publicarum institutionem facientes aduersus nonnullos: qui infantiam redo lebant instar laruarum efferebant. Caeterum cum huiusmodi fabulosa foret effictio: quae ad ciuilis uitae communicationem: formamque &rerum cognitionem uersaretur: ueteres puerilem educationem usque ad aetatum perfectionem conseruarunt: &omnem aetatem satis castigate instrui posse per poeti cam arbitrari sunt. Posterioribus inde temporibus historiarum descriptio: &huius aetatis philosophia processit in medium. Et ea quidem ad paucos: poetica autem uulgo fructuosior: &ad complenda spectacula potentior: &homerica praecipue. Prisci quoque historici atque physici per fabulas scripta sua relique re. Caeterum poeta perinde ac fabulas ad docendi genus referat: ad multas ueritatis partes curam suscepit &falsitatem interposuit. Illam quidem acceptans: hanc uero ad perducendam multitudinem po pulariter: &milicariter inserens. Sicuti quispiam argento circumfundit aurum: sic &poeta ueris contenplationibus fabellas apponit: quibus aeloquutione &dulcedine conciliat &ornatu. Eundem quem &historicus in enarrandis rebus finem aspiciens: hoc pacto bellum troianum uti gestum est assumens illud fabulosis figmentis adornauit. Sic &Vlyssis errores. At enim nulla ex ueritate noua annectere prodigia nequaquam Homericum est. Hoc enim modo ut aliquis uerisimilia mentiatur. Vere contingit siqua uera permisceat. Quod &Polybius de Vlyssis errore enixe asserit. Eius generis illud est plae raque confert per figmenta cum simillima ueris fuissent haud omnia sed multa: quandoquidem minime erant ueris consona. Nam ab historia sumspit exordia, aeolum enim adiacentibus Lipare insulis imperas se tradit. Vicina itidem Aetnae loca: &Leontinis: Cyclopas: &Lestrigonas immanes quosdam homines tenuisse. Iccirco fretum ipsum illius tempestatis mortales nequaquamadire ausos. Charybdi &Scyllam a praedonibus occupatas. Sic &alios de locis ab Homero dictis legimus historicos: sic &Cim merios: Cimmerium Bosphorum ad Boream &tenebrosa incolentes loca non ignarus: ad finitimas inferno &obscuras regiones proprie traduxit quae ad fabulamenta de errore plurimum conduce bant: quod Homero non ignoti fuerint: per eos manifestum est qui rationes temporum scriptis prodiderunt: uel paulo ante illius aetatem: uel eo uiuente: &ad Cimmerios accessum extitisse. Similiter nouit &Colchos. Et lasonis ad Ean nauigationem. Deque Circe ac Medea fabulis: &historiis commen data. De beneficiis &simillimorum tractatu.