Latin
92.5 to 92.7
Strabo, Strabo de situ orbis 92.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Eorumque cognationes confirmauit: qui in ponti reces su: quique in Italia diuersi habitauerunt: &utriusque fortuitam in Oceanum egressionem. Et lasonis ad Italiam usque errorem. Quaedamenim &circa Ceraunios montes: &circa Adriam signa ostenduntur: &in Posidoniate sinu. Itemque circa Hetruscorum insulas errantium argonautarum monstrantur indicia. Ad diderunt aliquod &Cyaneae: quas Symplegadas petras uocauere nonnulli: quae per Bizanciatioris an gustias asprimum nauigantibus fecere transitum: adeo ut ab Eaede: &ab Symplegadibus Plecteui erra biles dicte sini. Ipsaque lasonis nauigatio per illas uerisimilis apparuit. Penes Scyllam autem: &Charybdim per scopulos agitata uidetur excursio. Aeui autem illius homines simpliciter ponticum pela gus: uti quendam Oceanum arbitrati sunt. Quique eo usque adnauigabant non alter in exteriora ingre di maria credebantur: quam qui extra columnas longius producti fuerant. Et enim inter ea quae nos admiramur id maximum aestimabatur. Quocirca per excellentiam proprie pontum appellauere. Sicuti per poetam Homerum intelligimus: forsan &ob hanc causam ex ponto ad Oceanu uocabulum transtulit: sicut facile acceptabilius propter eam quam tenuit opinionem, Etiam cum Solymi excelsos Tauri uertices circa Lyciam: usque Pisidiam tenuerint: Cunque intra Taurum habitantibus: praesertim circa pontum: excessus a meredie clarissimos praebuerint: similitudine quadam &hosipsos in Oceanum egressos fuisse reor