Latin
94
Strabo, Strabo de situ orbis 94
Unproofread scanNot analysed yet
II lius enim poesin sapientiae studium esse: ac philosophiam uniuersiaestimant: non ut inquit Eratosthenes: qui ad intelligentiam &mentem poemata iudicari non debere iubet: Nec ullam ex poetis historiam esse petendam. Verisimilius esse illud, Atque die hinc nona me flamina dira ferebant. breui in spacio acci pere. Nam dira flamina: hoc est cursus obliqui: quoniam Oceanum penetrare per inde ac assidue uentis a puppe surgentibus. Interuallum autem a Malea ad columnas componens: sta diorum uigintiduomilia &quingenta comperiret. Si hoc ait ponamus diebus nouem aequali celeritate confectum esse: singulis diebus cursus euenit: stadiorum duorum milium &quingentorum. Quisnam tradidit aliqueme Lycia: seu Rhodo ad Alexandriam biduo aduectum esse: cum quattuor milium stadiorum spacium intersit? Percontantur nonnulli quo pacto: cum ter Vlysses in Siciliam aduenerit: ne semel qui dem per fretum ipsum nauigarit? Respondetur quoniam &posteri omnes eam effugerunt nauigationem: haec quidem ab eo dicta sunt. Sunt &alia quae recte ab illo dicantur. Cum uero in oceanum excursionem praeparat: &dierum uauigationem diligenter ad mensuras adduxit &spacia discrepantiae excessuum minime reliquit. Simul enim poetae uersus addit. Atque die hinc nona me flamina dira ferebant. Simul &occultat: &enim haec ipsius poetae sunt: ut illud: Oceani fluxum fluuii mox cymba relinquit, &illud. Insula in Ogygia qua ponti umblicus inhaeret. Quodque in eo loco Atlantis filia domicilium habet. Et illud de phaeacibus. Littora: fluctisoni colimus suprema remoti. Nemoque mortalis nobis confinia miscet.