Latin
94
Strabo, Strabo de situ orbis 94-2
Unproofread scanNot analysed yet
Haec enim omnia in Atlantico pelago ficta manifeste declarantur. Ea uero ille occultans quae manifesta, dicuntur tollit. Hoc autem non sane recte. At circa Siciliam &Italiam errorem factum ęsse: recte &ab ipso poeta confirmatur. Quando quidem quisnam aut poeta aut scriptor Neapolitanis si renis Parthenopes sepulchrum nuncupare suasisset? Incolas autem Cumarum &Dicearchiae: id est puteo lorum: &Vesubii ignitum phlegetontem: &Acherusiam paludem &mortuorum uaticinium: Auernum &Baias: &Misenum: Vlyssis quosdam socios: sic &quae apud Sirenussas: &quae sunt ad angustias freti &Scyllam &Charypdim: &aeolum: haec quippe nec ad anguem perscrutanda sunt. Nec absque radice: nec absque fundamento prorsus omittenda: cum nec ueritatem: nec historiae attingant utilitatem: hoc cum intelligat. Eratosthenes. Suspicetur aliquis inquit: poetam uoluisse Vlyssis errorem ad occidentis loca facere: &a proposito desistere: cum quaedam non diligenter hausisset: &quaedam hunc in modum non elegis set: sed ad id quod terribilius &monstrosius est educere cuncta uoluisse, hoc quidem ipsum bene. Illud autem cuius gratia hoc faciebat male assumens: Non enim garriendi gratia: sed ut prodesset. Qua propter rationem subire iure debet: &huiusmodi rei: &illius: quod eum iccirco remotissima monstra cecinisse malui: ut facilior ei mentiendi praestaretur occasio. Quota est enim pars remotissime de mon stris dicta prae iis quae in graecia &in locis graeciae propinquis decantantur. Sicut Herculis &Thesei certamina: &de Cretae ac Siciliae fabulis scripta. Similiter &in reliquis insulis: &ad Citheromen: &Heliconem: &Pernassum: &Pelium: &Atticam: &uniuersam Peloponnesum. Nec ullus est qui ex fabulis fabulatoris ignorantiam criminetur. Rursus cum nequaquam omnia fabulentur: sed plura fabulis adiungant: praesertim Homerus inquirens: quidam ueteres fabulis addiderunt: nec inquirit si fabularum additamenta uel fuerint: uel sint. Sed magis de illis ueritatem inquirit locis ac personis: ad quae fabulatur. Sicuti si Vlyssis error fuerit: aut ubi. Totum autem ipsum nequaquam bene: Homeri poesin cum aliorum poetarum poesi in unum adducere: cum ad aliam: tum uero ad propositam de orbis situ materiam: &nullum ei tribuere principatum, Et enim si nihil aliud uel Sophoclis Triptolemum: uel Baccharum prologum Euripidis: si percurras &Homeri diligentiam: ex hisce potissimum rebus ipse comparaueris: facile fuerit comparationem ac differentiam ponere. Nam ubi locorum quos meminit ordinem necessitas exigit ordinem seruat, similiter Grae corum: similiter &longe positorum. Ponere certabant properantes ossan olympo Pelion inde osse frondosum: &illud. At praeceps luno celerem linquebat olympum: Pieriam accidens dehinc: Zmathiamque beatam Fertur &ad Thracas equites rupesque niuales. Hinc ab Atho pontum petit. In dinumerandis uero auxiliis urbes quidem haud ordinem seruans aeloquitur. Non enim necessarium erat, Ordine uero gentes explicat. Simili modo &de remotis, Cyprum Phoenicem: &Aegyptios errabundus. Aethyopasque adii: tum sidonios &erembos. Ac Lybien. quod Hipparchus quoque annotauit. Reliqui uero ea in quibus ordo exigitur: hic liberum