Latin
95.5 to 95.8
Strabo, Strabo de situ orbis 95.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Zephyrum idest fauonium aquiloni: quum dixit: aquilo &Fauonius qui duo spirant e Thracia Caeterum ex iis quos nouimus tantopere de hisce tradidit nemo: teste Posidonio: atque aristoteles: timosthenes: &Bion astrologus, Ab aestiuo ortu Ceciam cui ab occasu brumali ad lineam Affricus opponitur. Rursus al oriente hyberno eurus opponitur: contrarius Caurus est. Medios esse subsolanum &fauonium. Pota quidem illum uiolenter spirantem inquit Fauonium: quem nos Caurum appellamus. Africum flantem fauonium: qui &a nobis Fauonius siue zephyrus. Caurum ueros austrum Leuconotum idest album austrum. hicin, paucas creat nebulas: quum reliquus totus auster quodammodo sit eurus, Dissipat ut zephyrus nubes: grauibusque procellis. Cauri austri pulsant. Nunc enim uiolenter spirantem zephyrum dicit: quique Leuconotos congregat dissipare consueuit: quum illa debilia existant: ubi adiectiui loco austri Cauri dixit, haec quum ab Eratosthene in primo de Geographia in initio dicantur: talem quandam habent emendationem, Porro Homeri dictis fal so deprehensis insistens: &haec ait. Nili ostia plura existentia ignorasse: eiusque nomina. At ea nouit Hesiodus: quippe &qui mentionem facit. Verumenim uero eius nomen illius aetate: necdum nun cupatum fuisse credibile sit. Ostia uero tum obscura: tum modicis cognita. Quod uero non unum sed plura fuissent facile persuaderi potest. Sin autem inter res aegyptias celeberrimum: &quam admi rabile &super omnia memoria simul &cognitione dignissimum flumen &fuit &est: pariterque &incrementa: &eius ora: quis sibi nunciantes nequaquam sciuisse suspicetur? qui flumen simul &agrum aegyptum &Thebas aegyptias &Pharum cognitum fecerit. Cognoscentes uero ipsum nequaquam dixisse: nisi rerum celebritate at nobilitate subticuissent? Adhuc incredibilius uidetur: si de aethyopia: de Sidoniis de Erembis: de exteriori mari: de bipartitis aethyopum populis uerba faciebat: de propinos autem &perspectis ta citus erat. Qui si horum memoriam nullam egit: id haud ignorantiae propterea signu est. Et ininec propriae men