Latin
95.1 to 95.4
Strabo, Strabo de situ orbis 95.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
ad auroram: atque solem: seu ad leuam uersus tenebras. Atqui harum rerum ignorantiam omnimodam rerum omnium confusionem arbitratur. Me latet o socii tenebrae locus: aut ubi eous: Aut ubi sol terras subeat, Cumque poeta haec bene dixerit: Boreas &Zephyrus qui e Thracia spirant: is male aspiciens crimina tur eum: qui Zephyrum uniuerso tempore: &omnino spirare e Thracia dixerit cum is minime spirre omnino dixerit. Caeterum cum per mare Thracium: ad nigrum sinum ingruant: cum Aegei pars ma ris existat. Conuersionem enim recipit ad austrum Thracia quasi promontorium sit: ubi Macedo niae adiungitur: &pelagus incurrens flantes hinc Zephyros ostendit iis qui ad Thasum: &Lemnum: &Imbrum: &Samothraciam: &iis uicinum mare pertinent. Sicut &in Attica Zephyri: qui a Schy roniis petris flant: Schyrones appellantur: &potissimum Cauri. Quod Eratosthenes nequanquam intellexit. Tamen suspicatus est. Ipse igitur regionis conuersionem: quam dico narrat, quod igitur uniuersaliter spiret is capit. Postmodum poetae imperitiam criminatur: quod cum Zephyrus ab occidente: &Hi spania esflet illorsum minime protendit Thracia. Nunquid ab occidente spirantem ignorat zephy rum? At uero cum hunc dicat in modum proprium eius obseruat ordinem. Vna eurus notusque cadunt: zephyrusque fremiscens: &boreas. An Thranciam ignorauit ultra paeonios: &Thessalicos montes non excurrentem? Sed &huis: quae porro ad Thraces attinet gnarus ac minime nuncupans: partem quidem maritimam: partemque mediter raneam Magnetas quosdam &Malies. Reliquosque deinceps graecos dinumerat usque ad Thesprotas: Pari terque etiam Paeonibus finitimos Dolopas: &Sellos ad dodonem usque ad Acheloum Thraces ultra non meminit. Ad finitimum autem: sibique notissimum pelagus facile tertur. Sicuti quumita commemorat. Concita turba fuit longae uelut aequoris unde: Icareo in poncto. Sunt quidam qui primarios duos esse uentos assuerunt. Aquilonem scilicet atque austrum. Reliquos uero modica quadam acclinatione differre ab ortu quidem aestiuo aeurum. A brumali subsolanum Ab occasu uero aestiuo Fauonium. A brumali autem Caurum. Duos uero esse testari uentos: &thra syalcem: &poetam ipsum aiunt: quom austro Cauruma tribuit. Dicans Caurum austro.