Latin
98
Strabo, Strabo de situ orbis 98-3
Unproofread scanNot analysed yet
modo uel Caspia: uel Bactriana. Ad meridianam igitur oram maritimam cunctam extendente se oceano: ab uniuersa fugitantes hyemem: &traditos in fabulis pygmaeos admittere oportet. Quod si po Pygmaei sterioris aetatis homines aethyopas ad eos: qui iusta aegyptum habitant solos traduxerunt. Sic etiam Aethy opes Pygmeorum sermones nihil ad antiqua pertinent. Etenim argiuos: &achaeos non cunctos dicimus qui aduersus Ilium expeditionem suscepere. Homerus autem omnes appellat. Simile &quod loquor est de bipartitis aethyopibus. Omnes accipiendi sunt: qui ad oceani oras extenti incolunt: ab oriente usque ad occidentem solem. Nam qui sic appellantur aethyopes bipartiti naturaliter sunt sinu arabico sicut instar fluminis: meridiani circuli partitione non contemnenda: longitudine ferme stadiorum supra quindecim milia, Latitudine non multo maiore quam mille: ubi maxima est. Insuper &longitudini illud adest: istius sinus secessum a Pelusiaco mari tribus uel quattuor diebus distatur: quod terra ipsa interiacens idest Isthmos continet. Sicut igitur qui eruditiores Asiam ab Africa diuidunt: hunc esse natura commodiorem arbitrantur terminum: utriusque terrae sinum siue Nilum. Illum namque omniformiter fere a mari ad mare peruenire.