Latin
99.1 to 99.4
Strabo, Strabo de situ orbis 99.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nilum autem multipliciter ab oceamo distare: ita ut minimme asiam omnem ab africa diuidat. Hunc in modum &ego poetam ipsum puto omnis meridianas partes hoc ipso sinu per totum terrarum orbem biptire iure cogitasse. Quonam. n. modo terram ipsam intermediam. i. Isthmon ignoraret? quam ad aegyptium pelagus ipse facit. Et enim penitus absurdum est: si aegyptias Thebas plane nouit quae a nostro mari paulominus stadiis quinque milibus distant: recessum aut sinus arabici minine nouerit: nec mediam ipsius latitudinis tellurem: quae non plusquam mille stadiorum latitudiem habet. Multo autem absurdius uidetur: si ab eodem cognito Nilo: qui tantae regionis idem assecutus est nomen: eius qui dem causam non inspiciebat. Praecipue uero illud ad Herodoto dictum incidit. Cur regio donum erat fluminis: &ob eam causam merito idem assequebatur nomen. Alioquin ex iis: quae apud omnes gentes propria habentur: ea notissima sunt: quae admirationem quandam habent: &in aperto cunctis extant. Tale &Nili incrementum est: &exaggeratio pelagi. Sicut &ad aegyptum delati: nihil prius de regione ipsa perscrutantur: quam Nili naturam. Cum indigenae nihil hisce maioris nouitatis ad hospites narrandum habeant. Nec ullas rerum suarum illustriores. Nam scrutanti de flumine manifesta fit regio qualis tota sit. Ita &qui longe audiuntur nihil antiquius habent: quam ut hoc ipsum inquirant: ad hoc &illud adii citur: quanto &ipse poeta discendi studio: &peregrinandi cupiditate teneretur. Quarum rerum testi monio sunt: tum uitae suae scriptores: tum exempla plurima suis de poematibus desumpta. Hic igitur ex multis potissimum arguitur: &comprobatur: cum dicenda eloquenter exponat. Et admodum uulgata si lentio praetereat: ut per Epitheta. i. adiectiua dicat. Aegyptios autem &syros ad quos noster nunc sermo est mirari oportet: quod eo disserente: ne suae quidem gentis: &agri res intelligant. Sed &inscitiam hominis in cusent: cui obnoxios illos esse ratio ipsa demonstrat. Simpliciter autem non iccirco ignorantiae signum est: qua non aeloquatur aliquis. Nec enim Euripi mutationes: nec Termopylas: nec alia complura inter Graecos celeberrima commemorat, haud tamen ignorasse dixeris. Quod iis minime uidetur: qui sponte sua surdas occludant aures: Qui quidem uehementer accusandi ueniunt.