Latin
99.5 to 99.8
Strabo, Strabo de situ orbis 99.5-8
Unproofread scanNot analysed yet
Poeta sane perrapida &in cita flumina nuncupat: non torrentes solum: uerum omnia communiter: quoniam hymbribus aquae pluuiae omnia complentur: at (quod commune est) excellentioribus peculiare sit. Aliter. natorrentem: aliter perpetuum fluentum a Ioue incitatum audires: hic namque aliquo modo conduplicatur excessus, Et sicut nonnulli sut excessibus excessus sunt: ut illud. Leuiorem subire umbram. Et illud: formidolosiorem lepore: Pheygem. Et illud. Agerminorem tellurem habet: quae epistola laconica. Sic excessus super excessum concurrit. cur incitus a loue Nilus dicitur. nam rapiditas torrentis caetera superat flumina: usque adeo incitus praecipitatur. At Nilus ipse etiam torrentes excellit in tantam uim magnitudinis: tpibusque repletus. Itaque quando ipsi poetae cognitus illius erat euentus: ut fabulati sumus: etiam de illo tale usurpauit adiectiuum: Quod nec alio quam diximus pacto accipiendum est. Pluribus autem erumpere ostis: quia etiam commune plurium est: propterea mentione dignum nequaquam suspicatus est. Et eo magis quia ad scientes loquebatur. Sicut &Altaeus se se in aegyptum peruenisse profatus. Exaggerationes autem &incrementa: &ex iis facile possunt intelligi quae de Pharo tradidit. Is . nide Pharo sua tempora posteritati commendans: magis quam fama communis dixitur Quippe quod a continenti tantum abesset: quantum per diem nauis cursus est: haud sane falso uulgatum erat: incrementa &exaggerationes tales extitisse. Communiter illum audisse crediderim. Ex quibus poe ta in unum conferens: Insulam plus a terra continenti distetisse: quom Menelaus aderat: quam tunc suo tem pore fabulamenti gratia: longe majus adiecit interuallum. Fabulosae uero fictiones non ignorantiae causa fiunt. Signa enim profecto sunt: neque de proteo scripta siue Pygmaeis: neque ipse ueneficiorum po testates: neque siquid huius generis tale fingitur a poetis. Haudn per locorum ignorantiam: sed per oble ctamenta &laetitiam dicuntur.