Latin · ~4 min
6.1 to 6.3
Suetonius, Nero 6.1-3
Not analysed yet
Nero natus est Anti post VIIII. mensem quam Tiberius excessit, XVIII. Kal. Ian. tantum quod exoriente sole, paene ut radiis prius quam terra contingeretur. de genitura eius statim multa et formidulosa multis coiectantibus praesagio fuit etiam Domiti patris uox, inter gratulationes amicorum negantis quicquam ex se et Agrippina nisi detestabile et malo publico nasci potuisse. eiusdem futurae infelicitatis signum euidens die lustrico extitit; nam C. Caesar, rogante sorore ut infanti quod uellet nomen daret, intuens Claudium patruum suum, a quo mox principe Nero adoptatus est, eius se dixit dare, neque ipse serio sed per iocum et aspernante Agrippina, quod tum Claudius inter ludibria aulae erat. Trimulus patrem amisit; cuius ex parte tertia heres, ne hanc quidem integram cepit correptis per coheredem Gaium uniuersis bonis. et subinde matre etiam relegata paene inops atque egens apud amitam Lepidam nutritus est sub duobus paedagogis saltatore atque tonsore. uerum Claudio imperium adepto non solum paternas opes reciperauit, sed et Crispi Passieni uitrici sui hereditate ditatus est.