Latin · ~2 min
Chapter 6
Suetonius, Nero 6.4
Not analysed yet
gratia quidem et potentia reuocatae restitutaeque matris usque eo floruit, ut emanaret in uulgus missos a Messalina uxore Claudi, qui eum meridiantem, quasi Britannici aemulum, strangularent. additum fabulae †ad eosdem dracone e puluino se proferente conterritos refugisse. quae fabula exorta est deprensis in lecto eius circum ceruicalia serpentis exuuiis; quas tamen aureae armillae ex uoluntate matris inclusas dextro brachio gestauit aliquamdiu ac taedio tandem maternae memoriae abiecit rursusque extremis suis rebus frustra requisiit.