Latin · ~9 min
Lines 1.11-1.35
Suetonius, Virgil 1.11-35
Not analysed yet
Tucca vetat Variusque; simul tu, maxime Caesar,
Non sinis et Latiae consulis historiae.
Infelix gemino cecidit prope Pergamon igni,
Et paene est alio Troia cremata rogo."
Egerat cum Vario, priusquam Italia decederet, ut siquid sibi accidisset, "Aeneida" combureret; at is ita facturum se pernegarat; igitur in extrema valetudine assidue scrinia desideravit, crematurus ipse; verum nemine offerente nihil quidem nominatim de ea cavit. Ceterum eidem Vario ac simul Tuccae scripta sua sub ea condicione legavit, ne quid ederent, quod non a se editum esset. Edidit autem auctore Augusto Varius, sed summatim emendata, ut qui versus etiam inperfectos sicut erant reliquerit; quos multi mox supplere conati non perinde valuerunt ob difficultatem, quod omnia fere apud eum hemistichia absoluto perfectoque sunt sensu, praeter illud: "quem tibi iam Troia." Nisus grammaticus audisse se a senioribus aiebat, Varium duorum librorum ordinem commutasse, et qui tunc secundus esset in tertium locum transtulisse, etiam primi libri correxisse principium, his versibus demptis:
"Ille ego qui quondam gracili modulatus avena
Carmina et egressus silvis vicina coegi,
Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis, at nunc horrentia Martis
Arma virumque cano."
Obtrectatores Vergilio numquam defuerunt, nec mirum; nam nec Homero quidem. Prolatis "Bucolicis" Numitorius quidam rescripsit "Antibucolica," duas modo eglogas, sed insulsissime parodesas quarum prioris initium est:
"Tityre, si toga calda tibi est, quo tegmine fagi?"
sequentis:
"Dic mihi Damoeta: 'cuium pecus' anne
Latinum?
Non. Verum Aegonis nostri, sic rure locuntur."
Alius recitante eo ex "Georgicis": "nudus ara, sere nudus" subiecit: "habebis frigore febrem." Est et adversus "Aeneida" liber Carvili Pictoris, titulo "Aeneomastix." M. Vipsanius a Maecenate eum suppositum appellabat, novae cacozeliae repertorem, non tumidae nec exilis, sed ex communibus verbis, atque ideo latentis. Herennius tantum vitia eius, Perellius Faustus furta contraxit. Sed et Q. Octavi Aviti omoioteton octo volumina quos et unde versus transtulerit continent. Asconius Pedianus libro, quem "Contra obtrectatores Vergilii" scripsit, pauca admodum obiecta ei proponit eaque circa historiam fere et quod pleraque ab Homero sumpsisset; sed hoc ipsum crimen sic defendere adsuetum ait: cur non illi quoque eadem furta temptarent? Verum intellecturos facilius esse Herculi clavam quam Homero versum subripere. Et tamen destinasse secedere ut omnia ad satietatem malevolorum decideret.