Latin · ~8 min
Lines 1.5-1.10
Suetonius, Virgil 1.5-10
Not analysed yet
"Cedite, Romani scriptores, cedite Grai:
Nescio quid maius nascitur Iliade."
Augustus veronam forte expeditione Cantabrica aberatsupplicibus atque etiam minacibus per iocum litteris efflagitarat, ut "sibi de 'Aeneide,'" ut ipsius verba sunt, "vel prima carminis hupographe vel quodlibet kolon mitteretur." Cui tamen multo post perfectaque demum materia tres omnino libros recitavit, secundum, quartum et sextum, sed hunc notabili Octaviae adfectione, quae cum recitationi interesset, ad illos de filio suo versus, "tu Marcellus eris," defecisse fertur atque aegre focilata est. Recitavit et pluribus, sed neque frequenter et ea fere de quibus ambigebat, quo magis iudicium hominum experiretur. Erotem librarium et libertum eius exactae iam senectutis tradunt referre solitum, quondum eum in recitando duos dimidiatos versus complesse ex tempore. Nam cum hactenus haberet: "Misenum Aeoliden" adiecisse: "quo non praestantior alter," item huic: "aere ciere viros," simili calore iactatum subiunxisse: "Martemque accendere cantu," statimque sibi imperasse ut utrumque volumini ascriberet.
Anno aetatis quinquagesimo secundo inpositurus "Aeneidi" summam manum statuit in Graeciam et in Asiam secedere triennioque continuo nihil amplius quam emendare, ut reliqua vita tantum philosophiae vacaret. Sed cum ingressus iter Athenis occurrisset Augusto ab Oriente Romam revertenti destinaretque non absistere atque etiam una redire, dum Megara vicinum oppidum ferventissimo sole cognoscit, languorem nactus est eumque non intermissa navigatione auxit ita ut gravior aliquanto Brundisium appelleret, ubi diebus paucis obiit XI Kal. Octobr. Cn. Sentio Q. Lucretio conss. Ossa eius Neapolim translata sunt tumuloque condita qui est via Puteolana intra lapidem secundum, in quo distichon fecit tale:
"Mantua me genuit, Calabri rapuere, tenet nunc
Parthenope; cecini pascua rura duces. "
Heredes fecit ex dimidia parte Valerium Proculum fratrem alio patre, ex quarta Augustum, ex duodecima Maecenatem, ex reliqua L. Varium et Plotium Tuccam, qui eius "Aeneida" post obitum iussu Caesaris emendaverunt. De qua re Sulpicii Carthaginiensis exstant huiusmodi versus:
"Iusserat haec rapidis aboleri carmina flammis
Vergilius, Phrygium quae cecinere ducem.