Latin
1.1.10 to 1.1.11
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.10-11
Not analysed yet
9 (1) Erant Laban duae filiae, Lia et Rachel; sed Lia oculis deformior, Rachel pulchra traditur. cuius specie Iacob captus amore virginis conflagrabat, eamque sibi in matrimonio a patre postulans septem annorum servitio se mancipavit. (2) sed impleto tempore, Lia ei supponitur; ac rursum septennii servitio subditur, atque ei Rachel traditur. sed hanc diu sterilem, Liam fecundam fuisse accepimus. (3) filiorum, quos ex Lia Iacob habuit, haec sunt nomina; Ruben, Symeon, Levi, Iudas, Isachar, Zabulon, Dina; ex ancilla vero Liae Gad et Aser, ex ancilla Rachel Dan et Nephtalin nati sunt. at Rachel desperata iam partitudine Ioseph edidit. (4) tum Iacob redire ad patrem cupiens, rum ei Laban socer partem pecorum mercedem servitii dedisset, obque id parum. sibi eum aequum gener Iacob ratus, dolum ab eo suspectans, clam profectus est vigesimo post fere anno, quam advenerat. Rachel viro inscio patris idola furto abstulit; qua iniuria Laban generum persecutus, non repertis idolis, pace facta regressus est, multum obtestatus generum, ne uxores filiabus suis superduceret. (5) inde digressus Iacob vidisse angelos et castra Dei traditur. sed cum praeter regionem Edom, quam Esau frater incolebat, iter destinaret, missis prius legatis et muneribus suspectum sibi fratrem exploravit. tum ille obviam fratri processit; nec tamen Iacob se ultra fratri credidit. (6) sed pridie, quam inter se fratres convenirent, Deus humana specie assumpta, colluctatus cum Iacob refertur. et cum adversus Deum praevaluisset, tamen non esse mortalem non ignoravit; benedici se ab eo flagitabat. (7) tum a Deo ei immutatum nomen est, ut ex Iacob Israel diceretur. sed cum ille vicissim a Deo nomen Dei quaereret, neu esse quaerendum, quia admirabile esset, responsum. ex colluctatione autem latitudo feminis Iacob obtorpuit. 10 (1) Igitur Israel declinans fratris domum, promovit agmen in Salem Sicimorum oppidum, atque ibi loco pretio accepto tabernaculum statuit sibi. huic oppido Emor, Chorraeus princeps, praeerat. (2) huius filius Sychem Dinam filiam Iacob ex Lia genitam stupro subdidit. quo comperto Symeon et Levi, Dinae fratres, omnes in oppido sexus virilis dolo peremerunt atque impigre sororis ulti iniuriam; oppidum a filiis Iacob direptum praedaque omnis abducta. (3) id factum aegre admodum tulisse Iacob traditur. mox a Deo monitus Bethel petiit ibique altarium Deo statuit. inde in parte turris Gader tabernaculum fixit. Rachel ex partu obiit; puer Beniamin vocatus est. Isaac decessit annos natus centum et octoginta. (4) at Esau potens divitiis erat, uxoribus sibi etiam e Chananaeorum gente assumptis; cuius progeniem in hoc tam praeciso opere inserendam non putavi. si quis studiosior erit, ad originem revertatur. post excessum patris Iacob in solo eo, in quo Isaac vixerat, commorabatur. filii eius aliquando ab eo pascui gratia cum gregibus secesserunt, Ioseph tamen et Beniamin parvus domi resederant. (6) carus admodum Ioseph patri obque id invisus fratribus, simul quia frequentibus eius somniis maiorem eum omnibus futurum portendi videbatur. igitur ad inspiciendos greges revisendosque fratres a patre missus oportunus iniuriae fuit. (7) namque viso fratre consilium necis eius ceperunt. sed obsistente Ruben, cui a tanto facinore abhorrebat animus, in lacum demissus; mox suadente Iuda deducti ad mitius consilium negotiatoribus eum, qui tum Aegyptum petebant, vendiderunt. atque ab his Petefrae, praeposito Pharaonis, traditus est.