Latin
1.1.8 to 1.1.9
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.8-9
Not analysed yet
7 (1) Per idem tempus fere, cum Abraham esset iam centum annorum, Isaac filius natus est. tum ancillam, de qua Abraham filium susceperat, Sara expulit; quae habitasse in deserto una cum filio et praesidio Dei defensa traditur. (2) nec multum post Deus Abrahae fidem temptans immolandum sibi a patre filium Isaac poscit. quem ille non cunctatus offerre, cum arae puerum superposuisset gladiumque educeret, vox missa de caelo est, puero parceret; victimae aries praesto fuit. consummatoque sacrificio Abrahae Deus locutus est, promittens ea quae iam spoponderat. (3) at Sara, cum septimum et vigesimum et centesimum annum ageret, decessit; corpus cura viri sepultum in Chebron, Chananaeorum oppido, etenim illic Abraham commorabatur. (4) tum Abraham Isaac filium iuvenilis aetatis videns, siquidem cum quadragesimum annum aetatis ageret, servo suo imperavit uxorem ei quaereret, ex ea tamen tribu atque terra, de qua ipse oriundus videbatur; modo ut inventam puellam in regionem Chananaeorum deduceret, nec putaret is causa coniugis in solum patrium rediturum. atque ut ea strenue mandata exsequeretur, contacto domini femine sacramentum dedit. (5) ita servus profectus in Mesopotamiam ad oppidum Nachor, Abrahae fratris, devenit. successitque in domum Bathuelis Syri, Nachore patre geniti; huius filiam Rebeccam, speciosam virginem, conspicatus poposcit atque ad dominum adduxit. (6) post id Abraham accepit uxorem Cethuram nomine, quae in Paralipomenis concubina dicitur, suscepitque ex ea filios. sed Isaac Sara edito substantiam tradidit, his autem, quos ex concubinis susceperat, dona distribuit. atque ita ab Isaac separati sunt. (7) Abraham diem functus est, impletis annis centum et quinque et septuaginta; corpus sepulcro Sarae uxoris appositum. 8 (1) At Rebecca, diu sterilis, assiduis mariti ad Dominum precibus a die matrimonii vigesimo fere anno geminos edidit; qui in matris aluo exultasse saepius traduntur, dictumque responso Dei est, duos in his populos praenuntiari, et maiorem minoris subdendum esse principio. sed prius editus, asper saetis, Esau vocatus, minori Iacob nomen fuit. (2) ea tempestate gravis annonae inopia incesserat. qua necessitate Isaac in Geraris ad regem Abimalech cessit, admonitus a Domino, ne in Aegyptum descenderet; eidemque universae terrae illius possessio promittitur ibique benedicitur, multiplicatusque pecore atque omni substantia agente invidia ab incolis pellitur; pulsus apud puteum iuramenti consedit. (3) igitur annis gravior, luminibus obductis, cum Esau filium benedicere pararet, consilio Rebeccae matris Iacob se benedicendum pro fratre obtulit. ita Iacob adorandus principibus et gentibus fratri praeponitur. (4) quis rebus Esau accensus fratri necem moliebatur. quo metu Iacob hortante matre in Mesopotamiam confugit, admonitus a patre ut ex domo Laban, fratris Rebeccae, uxorem acciperet; tanta illis cura fuit, cum in alienis terris consisterent, genus tamen intra familiam suam ducere. (5) ita Iacob profectus in Mesopotamiam, per soporem Dominum vidisse traditur; atque ob id locum somnii sacratum habens, lapidem ex eo sumpsit; vovitque, si rebus prosperis revertisset, titulum sibi domus Dei futurum decimasque omnium, quae adquisita sibi forent, Deo daturum. (6) inde se ad Laban fratrem matris contulit quem ille sororis filium agnitum in hospitium benigne recepit.