Latin
1.1.35 to 1.1.36
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.35-36
Not analysed yet
34 (1) quo facto offensus Deus Samuelem alloquitur; paenitere se, quod Saul regem constituerit. (2) dictum sacerdos regi refert. mox a Deo monitus David regali unguento perlinit, parvum etiamnum puerum sub patre agentem, pastorem ovium, assuetum saepius cithara canere; ob quod postea a Saule assumptus inter ministros regios habebatur. (3) qua tempestate Allophylis atque Hebraeis bello flagrantibus, cum ex adverso acies constitissent, Goliath quidam ex Allophylis, vir mirae magnitudinis et roboris, suorum ordines praetergressus, ferocibus verbis probra in hostes iaciens singularem pugnam ciebat. (4) tum rex magna praemia et filiae nuptias despondit, si quis provocantis spolia retulisset; sed nemo ex tanto agmine aggredi audebat. (5) igitur David etiamnum puer pugnae se obtulit reiectisque armis, quibus infirma aetas gravabatur, virga tantum et quinque lapidibus sumptis in proelium processit. primoque ictu, misso funda lapide, Allophylum perculit, caput victi et spolia abstulit, gladium postea in templum posuit; Allophyli autem omnes in fugam versi victoriam concessere. (6) sed e proelio reversis multus circa David favor invidiam regis accenderat. timens autem tam carum omnibus cum invidia et pernicie necare, sub specie honoris obiectare eum periculis statuit. (7) ac primum tribunum eum fecerat, ut rem bellicam curaret; inde, cum ei filiam spopondisset, fidem fregit eamque alteri tradidit. mox filia regis natu minor, Melchol nomine, amore David flagrare occeperat. igitur nuptiarum eius istius modi conditionem proponit; si centum praeputia David ex hostibus retulisset, regiam virginem matrimonio illius cessuram; sperabat enim iuvenem periculosa audentem facile periturum. (8) sed longe aliter ac ratus erat evenit; nam, ut proposuerat, impigre David centum praeputia ex Allophylis retulit; atque ita regis filiam in matrimonio accepit. 35 (1) Crescebat in dies in eum regis odium stimulante invidia, quia bonos semper mali insectantur. igitur ministris et Ionathae filio imperavit, vitae eius ut insidias pararent. (2) sed Ionathae carus acceptusque iam inde a principio David fuerat; itaque rex increpitus a filio cruentum imperium repressit. (3) sed non diu mali boni sunt. nam cum spiritu erroris Saul affligeretur, eique David assisteret, cithara laborantem deliniens, lancea eum ferire conatus est, nisi ille letalem ictum propere declinasset. (4) exinde iam non occulte, sed palam ei necem parabat; nec ultra se David regi credidit. ac primum fugiens ad Samuelem se contulit, inde ad Abimelech, postremo ad regem Moab confugit. mox per Gad prophetam monitus in terram Iudae regressus, vitae periculum adiit. (5) ea tempestate Saul Abimelech sacerdotem interemit, cur David recepisset; et cum ex ministris regiis nemo in sacerdotem manus inferre auderet, Doec Syrus cruentum ministerium exsecutus est. (6) post id David desertum petiit. illuc quoque eum Saul persecutus est, sed inani opera eius exitium moliebatur, quem Deus protegebat. erat in deserto spelunca, vasto recessu patens. in huius interiora David se coniecerat. (7) Saul nesciens in primo speluncae aditu reficiendi corporis gratia successerat, ibique somno captus requiescebat. quod ubi David animadvertit, hortantibus cunctis, ut oportunitate uteretur, abstinuit regis exitio, diploidem tamen eius abstulit. (8) mox egressus tuto eminus loco a tergo allocutus est, sua in illum commemorans beneficia, ut saepe pro regno eius caput periculis obiectasset, ut postremo praesenti tempore a Deo sibi traditum interimere noluisset. ad haec Saul culpam fateri, veniam precari, lacrimas fundere, pietatem David extollere, malitiam suam incusare, regem eum et filium appellans. (9) tantum ex feroci illo animo mutatum; crederes nihil ultra adversum generum ausurum. sed David, qui pensius ingenium mali spectatum haberet et cognitum, nihil regi credendum ratus intra eremum se continebat. (10) Saul vecors animi, quia comprehendendi generum potestas non erat, filiam suam Melchol David, ut supra retulimus, nuptam Faltim cuidam in matrimonium dedit. David ad Allophylos confugit.