Latin
1.1.37 to 1.1.38
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.37-38
Not analysed yet
36 (1) Ea tempestate Samuel diem functus est. Saul Allophylis bellum inferentibus Deum consulit nullumque ei responsum redditum. tum per mulierem, cuius viscera spiritus erroris impleverat, Samuelem evocatum consulit. dictum ei ab eo est, postero illum die cum filiis victum ab Allophylis in proelio casurum. (2) igitur Allophyli castris in hostili solo positis postero die aciem instruunt, David tamen ex castris remisso, quia parum crediderunt sibi illum adversum suos fidum fore. sed conserto proelio Hebraei fusi, filii regis cadunt; Saul equo delapsus, ne vivus in potestatem hostium veniret, gladio suo incubuit. (3) de aetate imperii eius parum certa comperimus, nisi quod in actibus Apostolorum XL annos regnasse dictus est. quamquam ego arbitrer, tum a Paulo, cuius illa praedicatio refertur, etiam Samuelis annos sub regis istius aetate numeratos. (4) plerique tamen, qui de temporibus scripserunt, XXX eum annos regnasse annotaverunt, cui opinioni nequaquam accedimus, nam ea tempestate, qua Dei arca in Cariathiarim oppidum translata est, necdum regnare Saul coeperat; refertur autem per David regem ex illo oppido arcam sublatam, cum per XX annos ibi constitisset. ergo, cum intra id tempus Saul regnaverit atque decesserit, parvo admodum spatio tenuit imperium. (5) eadem nobis de temporibus Samuelis caligo, qui sub Heli sacerdote natus, admodum senex sacerdotio functus referatur. a nonnullis tamen, qui de temporibus scripsere, quia fere nihil de eius annis sacra historia signavit . . . a plerisque autem LXX annis praefuisse populo refertur; sed unde haec auctoritas fuerit assumpta non repperi. (6) nos in tanta erroris copia Chronicorum annotationem secuti, quia eam ex Apostolorum actibus, sicut superius memoravimus, profectam arbitremur, Samuelem et Saulem XL annos principatum egisse referimus. 37 (1) Saul perempto David in terra Allophylorum, perlato ad se mortis eius nuntio, miro pietatis exemplo flevisse traditur. tum Chebron Iudaeae oppidum petiit; ibi rursum regali unguento illitus rex appellatus est. (2) sed Abenner, qui magister militiae Saul regis fuerat, spreto David, Isbaal regis Saul filium regem constituit. crebris deinde proeliis inter duces regum concursum; pulsus Abenner saepius, fratrem tamen Ioab, qui ex parte David exercitui praeerat, fugiens peremit. quo dolore postea Ioab, cum se Abenner David regi dedidisset, iugulari eum praecepit, non sine dolore regis, cuius fidem cruentaverat. (3) per idem tempus omnes fere natu maiores Hebraeorum publico consensu regnum ei totius gentis detulerunt; nam per septem annos in Chebron tantum regnaverat. ita tertio rex unguitur, annorum circiter XXX. (4) Allophylos in regnum irruentes secundis proeliis reppulit. ea tempestate arcam Dei, quae in Cariathiarim oppido, ut supra retulimus, erat, in Sion transtulit. cumque aedificare Deo templum in animo haberet, divinum ei responsum redditum, semini illius id reservari. (5) bello deinde Allophylos domuit, Moabitas subiugavit, Syriam subegit stipendiumque ei imposuit. auri atque aeris ex praeda immensum modum retulit. (6) bellum deinde adversum Ammonitas ex iniuria Annon regis eorum exortum. Syris denuo rebellantibus, qui cum Ammonitis in bellum coniuraverant, David summam rerum Ioab principi militiae permiserat, ipse a bello remotus intra Hierusalem commorabatur.