Latin
1.1.4 to 1.1.5
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.4-5
Not analysed yet
3 (1) Quibus rebus offensus Deus maximeque malitia hominum, quae ultra modum processerat, delere penitus humanum genus decreverat. sed Noë, virum iustum, vita innocens destinatae exemit sententiae. (2) idem admonitus a Deo diluvium terris imminere, arcam immensae magnitudinis ex lignis contexuit ac bitumine illitam impenetrabilem aquis reddidit, qua ille cum uxore ac filiis tribus et totidem nuribus clausus; volucrum etiam paria itidemque diversi generis bestiarum eodem claustro recepta, reliqua omnia diluvio absumpta. (3) igitur Noë, cum iam imbrium vim destitisse et quieto in salo arcam circumferri intellegeret, ratus, id quod erat, aquas decedere, corvum primum explorandae rei gratia, eoque non revertente -ut ego conicio, cadaveribus detentum -emisit columbam; quae cum consistendi locum non repperisset, reversa est. (4) rursum emissa folium olivae retulit, manifestum indicium, nudari cacumina arborum. tertio demum emissa non rediit; unde animadversum aquas destitisse. (5) ita Noë arcam egressus est. id gestum a mundi exordio post annos, ut ego comperio, II CC duos et quadraginta. 4 (1) Ac primum Noë gram Deo statuit hostiasque ex volucribus immolavit. mox a Deo cum filiis benedicitur, praeceptumque accepit, ne sanguine vesceretur aut sanguinem hominis effunderet, quia mundi primordia mandati istius liber Cain maculaverat. (2) igitur vacuo tum saeculo ex filiis Noë semen fuit; tres enim habuit, Sem, Cham, Iaphet. sed Cham, quod sopitum vino patrem riserat, maledictum a patre meruit. (3) huius filius, Chus nomine, Nebroth gigantem genuit, a quo Babylon civitas constructa traditur. pleraque etiam oppida ea tempestate condita memorantur, quae nominatim persequi animus non fuit. (4) sed cum multiplicaretur humanum genus diversaque loca atque insulas mortales haberent, una tamen omnes lingua utebantur, donec se in unum dispergenda per totum orbem multitudo contraxit. (5) his more humani ingenii consilium fuit, insigni aliquo opere famam quaerere, priusquam a se invicem deducerentur. (6) ita turrim facere aggressi, quae caelo accederet, nutu Dei, ut officia operantium praepedirentur, a sueto sermonis genere multa diverso neque ulli invicem intellecto linguarum ritu loquebantur; quo promptius dispersi sunt, quia alter alterum velut alienigenam facile relinquebat. (7) sed filiis Noë ita divisus orbis fuit, ut Sem intra Orientem, Iaphet Occidentem, Cham mediis contineretur. ita usque Abraham ducta successio nihil sane insigne memorabile in se habuit.