Latin
1.1.6 to 1.1.7
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 1.1.6-7
Not analysed yet
5 (1) Abraham autem patre Thara natus post diluvium anno millesimo et septuagesimo. Abraham uxor Sara dicta est, primaque eius in regione Chaldaeorum habitatio fuit. inde apud Charras una cum patre diversatus est. (2) qua tempestate admonitus a Deo, domum patriam ac patrem relinquens, assumpto Loth fratris filio in terram Chananaeorum profectus in loco, cui Sychem nomen est, consedit. (3) mox annonae inopia Aegyptum concessit, ac rursum reversus. Loth, prae multitudine familiae a patruo digressus, ut laxioribus vacuae tum regionis spatiis uterentur, in Sodomis consedit. id oppidum infame incolis, viris in viros irruentibus, atque ob id invisum Deo fuisse traditur. (4) ea tempestate reges vicinarum gentium in armis erant; cum antea nullum inter mortales certamen fuisset. sed adversum hos, qui bello vicina temptabant, reges Sodomorum et Gomorrae vicinarumque regionum in proelium erumpunt, primoque impetu fusi victoriam concessere. tum a victoribus Sodoma direpta praedae hostibus fuit, ductusque Loth in captivitatem. (5) quod cum Abraham comperisset, propere armatis servis suis, numero trecentis decem et octo, reges victoria feroces exutos praeda armisque in fugam compulit. (6) tum a Melchisedech sacerdote benedictus est, eidemque praedae decimas dedit. reliqua his, quibus erepta erant, reddidit. 6 (1) Per idem tempus Abrahae Deus locutus est, multiplicandumque semen eius, sicut arenas maris stellasque caeli, spopondit; peregrinumque eius semen futurum praedictum ac posteros in hostili solo per quadringentos annos laturos servitium, post libertati restituendos. (2) tunc ei atque uxori eius adiectione unius litterae nomen immutatum; ita nunc ex Abram Abraham, ex Sara Sarra dicitur. cuius quidem rei non inane mysterium non est huius operis exponere. (3) eodem tempore Abrahae lex circumcisionis imposita est, erat ei autem ex ancilla filius Ismahel. et cum ipse esset annorum centum, uxor autem eius nonaginta, futurum eis filium Isaac Deus pollicetur, qui cum duobus angelis ad eum venerat. (5) inde Sodomam missi angeli Loth in porta sedentem reppererunt, quos cum ille, homines existimans, hospitio receptos cenatosque domi haberet, iuventus improba ex oppido novos hospites ad stuprum flagitabant. Loth pro hospitibus filias offerens, non adquiescentibus, quibus illicita potius desiderio erant, ipse ad stuprum trahebatur. (5) quem angeli propere ab iniuria vindicantes luminibus impudicorum caecitatem offuderunt. tum Loth ab hospitibus edoctus perdendum oppidum, propere cum uxore et filiabus egressus; interdictum tamen est, ne retrorsum respicerent. (6) sed mulier parum dicto audiens -humano malo quo aegre vetitis abstinetur -,reflexit oculos statimque in molem conversa traditur. (7) at Sodoma divinis ignibus conflagravit. Loth autem filiae existimantes humanum genus interisse concubitum inebriati patris appetiverunt, unde Moab et Ammon nati sunt.