Latin
2.1.11 to 2.1.12
Sulpicius Severus, Chronicorum Libri Duo 2.1.11-12
Not analysed yet
10 (1) Darius deinde, sub quo templum est restitutum, regnum adeptus est, cui Ochus tum nomen erat. hic cum ex Hebraeis tres adolescentes spectatae fidei corporis custodes haberet unusque ex his prudentiae documento admirationem regis in se convertisset, delata sibi optione petendi, si quid animo concepisset, ingemiscens patriae ruinis copiam restituendae urbis poposcit meruitque a rege, ut subregulis ac praesidibus imperaret, aedificationem sacrae aedis praebitis impendiis maturarent. (2) ita templum quadriennio consummatum, sexto post anno quam Darius regnare coeperat, idque Iudaeis satis visum; et quia magnae molis erat urbem restituere, diffisi viribus opus multi laboris incipere non ausi templo continebantur. (3) per idem tempus Esdras scriba legis post XX fere annos quam templum fuerat consummatum, defuncto iam Dario, qui unum de viginti annos rerum fuerat potitus, permissu Artaxersis secundi, non illius, qui inter duos Xerses fuit, sed huius, qui Dario Ocho successerat, Babylonia profectus multique eum secuti Hierosolymam pervexere vasa diversi operis et dona, quae rex templo Dei miserat, cum XII Levitis; (4) vix enim hic numerus ex illa tribu repertus traditur. is cum deprehendisset Iudaeos gentilium conubiis permixtos, multis increpitos renuntiare istius modi matrimoniis ac filios ex his susceptos extrudi iubet, omnesque dicto paruere. purgatus populus veteris legis ritu agebat. (5) ceterum Esdram nihil super reficienda urbe egisse comperio, credo potiorem curam ratus plebem corruptis moribus reformare. 11 (1) Erat ea tempestate apud Babyloniam Neemias minister regius, gente Iudaeus, Artaxersi merito obsequiorum carissimus. (2) is Iudaeos percontatus, quis paternae urbis status esset, ubi comperit in isdem ruinis iacere patriam, totis sensibus conturbatus cum gemitu multisque lacrimis orasse ad Deum traditur, delicta gentis suae reputans, misericordiam divinam efflagitans. (3) igitur cum eum rex inter epulas maestum extra solitum animadvertisset, poposcit ab eo causam dolorum ut exponeret. tum ille adversa gentis suae et ruinam civitatis deflere, quae iam per annos fere ducentos et quinquaginta solo strata, malorum testimonium, spectaculum inimicis praeberet; daret sibi eundi et restituendae eius potestatem. (4) paruit rex piis precibus, statimque eum cum praesidio equitum, quo tutius iter ageret, dimisit, datis ad praetores epistulis ut necessaria praeberent. is cum Hierosolymam pervenisset, viritim populo opus urbis distribuit, et certatim iussa omnes curabant. (5) iamque ad medium machinae processerant, cum flagrante invidia gentium vicinae urbes conspirant opera interrumpere Iudaeosque ab aedificando deterrere. sed Neemias, dispositis adversum incursantes praesidiis, nihil territus coepta explicuit; consummatoque muro et valvis portarum perfectis, per familias construendis interius domibus urbem dimensus est. censuitque populum minime urbi parem, neque enim amplius quam ad quinquaginta milia promiscui sexus atque ordinis reperta; (6) tantum ex illo quondam immani numero frequentibus bellis absumptum aut captivitate detentum. nam olim hae duae tribus, quarum hoc residuum fuit, cum ab his decem tribus separatae sunt, CCC et XX milia virorum armaverant. a Deo ob peccatum internecioni et captivitati datae ad hanc usque paucitatem devenerant. (7) sed haec, ut dixi, plebs duarum tribuum fuit; decem vero prius deductae per Parthos, Medos, Indos atque Aethiopas dispersae numquam in solum patrium regressae, hodieque barbararum gentium imperiis continentur. sed consummatio restituta urbis XXX et II imperii Artaxersis anno refertur. (8) a quo tempore usque ad Christi crucem, id est Fufium Geminum et Rubellium consules, anni CCCXC et VIII; ceterum a restitutione templi usque in eversionem, quae sub Vespasiano consule Augusto per Titum Caesarem consummata est, anni CCCC LXXX et III. (9) praedictum id olim est a Daniele, qui ab instauratione templi usque in eversionem LX et VIIII hebdomadas futuras pronuntiaverat. a die autem captivitatis Iudaeorum usque in tempus restitutae civitatis fuerunt anni CCLX.